The Mosta Archives Banner

Visitationes Pastorales Vol XV 1644-1646, f.67b-f.71b, Miguel Juan Balaguer Camarasa (02/12/1635 - 12/05/1663)


Parochialis Musta


Die XVIIJ Decembris 1644

Visitatio ecclesia Parochialis Casalis Musta sub titulo Assumptionis Deiparae simper Virginis //2


Illustrissimus et Reverendissimus D frater Don Michael Joannes Balaguer Camarasa Episcopus Melitensis una cum alijs DD convisitatoribus se contulit ad parochialem ecclesiam Casalis Musta cuius rector est Reverendus V. D. Don Salvator Muscat ibique solitis orationibus remittis ante altare maius ---. Illustrissimus D una cum ceteris visitatoribus visitaverunt Sanctissimum Eucharistia Sacramentum conservatum in tabernaculo parvo ligneo extrinsecus depicto ceruleo et albo coloribus, et in partem deaurato, intrinsecus vero serico viridi fulcitu quod clauditur sera ferrea et clave detenta per dictum D parochum intus tabernaculum fuit inventa pixes argentea perpulere et decentis formae. Intus et foris deaurata conopeo serico rubri coloris detenta In qua conservatur dicctum eucaristia sacramentum ad est --- altera pixides argentea absque pede antiqua parva, et quia in visitatione de anno 1636 fuerat mandatum quod dicta pixis parva reduceres in alia forma, qua non fuit peracta ab necessitatem et paupertatem --- --- et parrochialem ei iterum dd mandaverunt red

Dictum tabernaculum est positum super altare maius quod est perpie detentum omnibusque necessarijs bene fulcitum adest etiam icona referens imaginem Assumptionis B. Virginis Mariae ante dictum altare pendet lampas cum lampadario aeneo parva quae die noctes ardet et accenditur et elemosines populi dictae ecclesia parochialis. Et in dicto altari maiori est erecta confraternitas dicti eucaristia sacramenti numeri triginta decors circiter sacchis caeruleis utentium cum insignibus eisdem --- in parte sinistra pectoris. //3


Procuratores eius ad presentes sunt Gregorius Xerri et Mattheus Xiriha de dicto Casali quibus dd mandaverunt exhibere inventarium omnium raubarum iocalium, et alirum rerum spectantium ad dicta confraternitatem infra dies viginti, et reddere computa administrationis earum procurationum.


Idem Reverendus Parochus refert et retulit --- Don Ioannem Galia possidere clausuram terrae capacitatis tumulorum trium circiter appellata tal Halia tal Hal Calleja posita in eadem contrata ta Hal Calleya cuius ab oriente via a meridie cum bonis Dominici Fenec et cum bonis Juliani Borg, ab occidente via et cum bonis Mariani Miglianti, a septentrione cum via et alijs obligatam, et obnoxiam in decantando primas vesperas et missam brevem celebrari in festo Assumptionis B.Virginis singulis annis, quae usque adhuc ut refert dictus D. Parochus fuit adimpleta cum distributione centaculi in dictis primis vesperis.


Comparuit dictus Reverendissimus Don Joannes Galia et uti possessor dictae clausurae acceptavit dictum onus supe dictam clausuram quam titulo emptionis acquisivit a Julia vidua relicta quondam Matthei Galia vigore contractus emptionis in actis notarij Joannis Pauli Galia die quo ad reliqua ut in dicta visitatione de dicto anno 1636.


Item in dicto altari maiori adest obligatio celebrationis missae unius legendo die festo Sanctae Cosmae et Damiani celebrati per dictum Don Joannem Galia tamquam possesorem dictae clausurae supra nominata et confinata, quae prius celebratur in dicta ecclesia antiqua et deinde translata ad dictum altare maius ut in dicta visitatione de dicto anno 1636, //4 quae missa usque ad presens fuit semper celebrata per dictum Don Joannem ut retulit dictus Reverendus Parochus.


Item confraternitas Sanctissimi Rosarij eiusdem ecclesiae Parochialis heres quondam Constantij FEnech de dicto Casali tenetur celebrari facere unam missam brevem in dicto altari maiori in perpetuum singulis festi Deipare semper Virginis, quae usque ad presens fuit adimpleta ut ex relatione dicti Reverendi Parochi constitit.


Item visitaverunt fontem baptismale marmoreum antiquum cum signibus Illustrissimi et Reverendissimi Gubelles fel: record non tamen bipartitum foramen tamen in fundo habens obtusum et pro effundenda aqua supe capite baptizatodorum utitur vase quodam argilloso et aqua deinde deijcitur a dicto D parocho in sacrario prope fontem --- sera ferrea bene clausum acclare quae per dictum D parochum assidua detinetur, eundem fonte rexit, per totum cupula lignea in cruce de super intrinsecus coperta tela cerulea foris autem depicta in qui forte etiam est cochleum argenteum soliti et sudariola per de capite puerorum baptizatorum.


DD mandaverunt dictum fontem quam primum bipartiri pro ut fuit decreto in altera visitatione de anno 1636 tamen D cappellanus non divisit dictum fontem et ita DD mandaverunt ut de novo praed fons dividatur iuxta novam formam a rituali romano persuptam cum foramine in eius altera parte per quod flui poterat aqua effundenda ad dictum sacrarium in quo fonte adest etiam vas argenteum bipartitum cum oleo cathecuminorum in una parte et in altera crismatis pro ungendis //5 baptizandis.


Continuo visitaverunt olea sancta detenta in parte superiori cuiusdam fenestrellae existentis(?) a dexterio dicti altaris in qua invenerunt arculam ligneam exminsecus depictam, et invinsecut partitam, et in qualibet parte adest vas argenteum continens Sanctum oleum cum licteris dictum oleum significantibus insuper et aliud vas quouque argenteum cum oleo quod defert ad agonizantes, dicta pars fenestrae in qua detinentur dicta olea sacra intrinsecus est contexta tela serica rubea vulgariter terzanello est falcit’ sera cum clave ferreis prout et sacrarium fons baptismalis, et tabernaculum in quo asservat dictum sacramentum et omnes detentur apud dictum parochum.


In super visitaverunt in ala dextera dictae ecclesiae altare sub invocatione Deiparae semper virginis Sanctissimi Rosarij est apte detentum omnibusque necessarijs fulcitus cum eius icona eamdem Deiparam cum eius misterij circum circa referete.


Est fundata in eodem altari confraternitas Sanctissimi Rosarij numero triginta duorum circiter, procuratores eiusdem confraternitatis sunt Marcus Sammut, et Joannes Schembri de eodem Casali.


Dones(?) dicta confraternitas ex pia mente quondam Constantij Fenech dispositus vigore sui testamenti stipulanti in actis notarij Marij Attard die IJ Martij VIIJ Indictionis 1624 ab incarnatione quo instituit eius heredem universalem dictas confraternitates celebrari facere //6 missam unam singulis diebus sabbathi et desponsare quolibet anno in dicto altari die festivitatis dictae Deipare semper Virginis, quae celebratur prima Dominica Octobris puellam virginem ex dicto Casali elegendum a parocho et procuribus dictae confraternitatis, et missa enunciata in visitate praedecentis altaris maioris satisfacien super bonis stabilibus ac censibus bullalibus ab eo relictis quorum inventarium cum ceteris pertinentibus ad dictum altare DD mandaverunt predictis procuratoribus infra quindecim dies apportari in Magna Curia.


Inter dictum altare et alterum maius visitaverunt aliud altare sub invocatione conversionis Divi Pauli est apte detentum cum suis necessarijs preter altare portatile habet iconam referentem effigiem dicti Sancti Pauli hic Melitae appulti naufragantis In quo defuncto D parocho tenetur procares lampadis dicta ecclesiae decantari facere primeas vesperas unam missam brevem in festo conversionis Sancti Pauli et accendere lampadem eiusdem altaris in diebus dominicis et festivis de praecepto ex scutis quinquaginta habendis ex scutis centum ultra duo viridaria ab eo donatum vigore donationis inter vivos stipulatum in actis notarij Joannis Pauli Fenec die primo Maij IJ Indictionis 1634.


In ala sinistra visitaverunt exinde aliud altare sub invocatione dive Mariae Gratiarum est perapte detentum cum omnibus necessarijs praeter altare portatile habet Icona cum effigiem //7 in medio dictae Deiparae Virginis cum effigiem sex angelorum a dextris et a sinistris desuper patris aeterni, et in parte inferiori divi Petri Apostoli a dextris et a sinistris Divae Mariae Magdalenae. In quorum medio videtur depictum purgatorium cum diversis animabus penantibus et desuper uno angelo animam extrahentem ab illo, in quo est missa singulis diebus veneris in perpetuum eius elemosina est subministranda a procuratoribus dictae ecclesiea per post mortem dicti D parochi tamquam donatarij --- Georgij Muscat in clausura terrae sitam in contra Ta Mlit appellata Irrochna ta Giannuci confinatam ab oriente cum heredibus quondam Lucae Taboni, a meridie et occidente cum heredibus quondam Jacobi Farrugia, et a septentrione cum via publica, de toto reliquo annuali pensione dictae clausurae tenebunt erogare pro necessitate pauperum dicti casalis, quam clausuram durante vita dicti D parochi D Salvatoris possit et libere valeat usufructum de suis fructibus disponere ad sui libitum, et celebrare seu celebrari facere dictam missam absque ulla reditione computorum patet ex contracto dontaionis stipulatum in actis notarij Dominicis Conti die 2 Martij I Indictionis 1641.


In navi dictae ecclesiae a dexteris dicti altaris maioris fuit visitatum altare sub titolo Divae Mariae in fua ad Egipto positum quod apte detinetur elemosinis, et expensis populi cavet tantum altari portatili ex quibus fiut confectum comple’ a --- p.g. quo fuit emptur //8 census bullalibus unciae unius annualis scilicet et tres ab Angelo Bartolo et Marietta iugalibus de Casalis Musta in solibum vigore contractus in actis notarij Joannis Pauli Fenec die XV Novembris XIJ Indictionis 1643 pro capitali scutorum 1 in alios et res a dictis de Bartholo pro capitalis alius scutorum 2 vigore contractus in actis eiusdem notarij die XIIIJ Martij 1644 XIJ Indictionis, item scutorum 7 a Joanne Paolo Portelli et Petronilla iugalibus de Casali Naxaro pro capitali scutorum 3 vigore contractus in actis dicti de Fenech die XIIIJ Octobris 1642 XJ Indictionis, item scutorum 6 pro capitali scutorum 2 vigore contractus in actis eiusdem de Fenec die 4 Decembris X Indictionis 1642 a Valerio Galia, et eius uxore in solidum, item scutorum 2 pro capitali scutorum 2 a Petro Galia, et Valentia iugalibus in solidum vigore contractus in actis eiusdem de Fenec die XIIIJ Aprilis XJ Indictionis 1643 et a Simone Hagius et Francisca iugalibus de Casali Musta vigore contractus in actis dicti de Fenec die 25 Novembris XIJ Indictionis 1643.


Ultimo loco visitaverunt altare sub invocatione Sancti Rocci et Sebastiani habet omnia necessaria preter altare portratile cum icona dictis Sanctos referente est illi introitus et viginti unius annualium scilicet tarenum duodecim solvenda a confraternitate Sanctissimi Rosarij ex dispositione Bendi Cauchi cuius sunt heredes pro oleo consumando in servitio dicti altaris diebus festivis tarenum trium debitus ab heredibus quondam Hieronimi Habeyer, aliorum tarenum trium ex dispositione quondam Mariani Xerri, et aliorum tarenum trium debitum a Gregorio Xerri ex delegatione quondam Marini Cachia cuiusdam clausurae sibi facto a Marino Cachia //9 in contrata Sancti Leonardi per acta notarij quondam Ferdinandi Zarb quibus decantantur prima vesperae et missae lecta diebus festis dictae sanctorum.


Ecclesia est noviter constructa in modum crucis cum eius pilastris fornicibus et tectis ad modum lamie et cupula per totum de lapidebus habet quinque portas, tres in navi unam respicientem meridiem versus alteram a sinistris ingrediendo occidente versus, et aliam a dexteris orientam versus, et alias duas in navi meridiem versus respicientes.


A dextris altaris maioris adest pulpitus ligneius cum crucifixo, a sinistris confessarium, ad chorum ascendit per gradus duos lapideos, qui intrinsecus est imperfectus.