The Mosta Archives Banner

Visitationes Pastorales Vol XXXIV 1744-1751, f.153 –181, Paolo Alpheran de Bussan (03/08/1728 - 04/29/1757)


Visitatio Parochialis Ecclesiae sub titulo Assumptionis Beatae Mariae Virginis Casalis Musta, aliarumque de eius pertinentijs

Die XXXI mensis Maii 1744. Festum Sanctissimae Trinitatis


Illustrissimus et Reverendissimus Dominus Fr Paulus Alpheran de Bussan Episcopus Melitens’ expleta visitatione terra Naxari herii quasi hora quinta post meridiem, associatus a Perillustri, ac Reverendissimo Domino J.U.D. Don Adriano Gurgion Vicario Generali, et a Perillustri et adm.  Reverendissimo Domino J.U.D Don Albino Portoghes Canonicis Sanctae Cathedralis Ecclesiae convisitatoribus, alijsque de sui familia pedester’ a dicta terra Naxari venit ad Case Musta ad cuius confines licentiato clero Naxari obviam (ob viam?) factus Rev. Parochus Don Joannes Angelus Sammut cum toto clero, a quibus ductus est domum Parochi, sive Parochialem destinatam pro sui mansione, statimque se dedit ad explenda negotia Visitationis.


Hodie autem praetitulato die de mane Cappa Magna, et Galero Pontificalibus ornatus processionali ritu sub Baldachino precedentibus confraterenitatibus, et clero, spectante magno Populo venit ad ecclesiam Parochialem, cum ad eius fores pervenisset fuerunt expletae caeremoniae praesciptae in Pontificali Romano, similiter ad Altare Majus orans genuflexus super Pulvinum, predictus Rev. Parochus fudit preces iuxta dictum Pontificale, tum praelibatus Illustrissimus, et Reverendissimus Dominus, data solemni benedictione, se recepit in sede sub Baldachino elevato in cornu evangeli ubi sedens excepit ad obedentiam per osculum manus Rev. Parochum, et clerum huius Parochiae. Quo facto indutus sacris vestibus, ac Mitra, et Baculo Missam de die celebravit, post cuius evangelium concionem habuit ad Populum Rev. Parochus Casalis Attard don Archangelus Debono, qui cum Rev. Parocho Cas Lia Don Gregorio Barbara sacram Missionem per octo precedentes dies explevit in hac eadem Parochiali sumpto themate //2 = Ego elegi vos, ut eatis et fructum afferatis etc: eaque finita fuerunt per me Cancellarium publicatam solitam monitiones praelibatus illustrisimus, et Reverendissimus Dominus refecit Populum pane sacrato. Missa finita indutus pluviali nigri coloris, et Mitra simplici suffragia pro defunctis explevit iuxta Pontificale predictum. Deinde mutato colore.


Visitavit Sanctissimum Eucharistiam Sacramentum praecedentibus ad orationibus, et suffitu Thuris, et invenit illud venerantes reconditum in duabus sacris Pixidibus, quarum major argentea cum pede aeneo deaurato noviter constructa eleganter elaborata habens cooperculum intus deauratum, et connopeolum ex serico albo vermiculato diversis coloribus, minor vero, quae inservit pro deferendo Viatico itidem argentea cum pede aeneo deaurato suo condecenti connopeolo ex serico rubri coloris.


Illustrissimus et Reverendissimus Dominus mandavit Cuppam parvam Pixidis intus deaurari, eiusque connopeolum fieri ex serico albi coloris.


Visitavit tabernaculum, in quo conservantur predictam Pixidis cum Sanctissimo Sacramento, quod invenit novam fabrefactum ex ligno extus incisum, ed deauratum, intus vero panno serico rubri coloris suffultum, habens corporale stratum in sui planitie, alterum pro administranda communione necessarium et cortinulam ex serico albi coloris ante ostiun, quod clauditur sera ferrea, et clavi argentea, eaque jugiter detinetur penes Parochum.


Visitavit fontem Baptismalem collocatum in latere dextero Ecclesiae marmoreum bipartitum constructum de anno 1557 tempore Illustrissimi Episcopi Dominici Cubelles, cuius insignia sunt incisa eius parte exteriori, et invenit in una eius parte aquae nitidam oleo perfusam, et in altera ablui infantes, ipsumque //3 coopertum ligno, et pelle desuper extensa, ac liborio ligneo extus picto, intus vero panno serico albi coloris protecto: reperit quoque in eo imaginem Sancti Joannis Christum Dominum baptizantis, cochlear argenteum, salinum, et alia necessaria pro administratione sacramenti Baptismatis.


Visitavit Sacrarium positum in regione illius fontis suo cooperculo ligneo protectum.


Visitavit olea sacra Chrismatis, et Cathecumenorum pro usu Sancti Baptismatis imbuta in bombice intus vasculum argenteum bipartitum litteris distinguentibus, eaque invenit custodiri intus armariolum muro effossum prope dictum fontem baptismalem, ubi etiam conservantur in capsella tres ampullam argenteam pro deferendo olea e cathedrali.


Illustrissimus et Reverendissimus Dominus mandavit Armariolum predictum bipartiri, et obtegi tegumento albi coloris, et apponi titulum = olea sacra, ac provideri de cortinula albi coloris.


Visitavit oleum infirmorum perfusum bombice intus vasculum argenteum in forma Pixidis suo connoppeolo violacei coloris provisum ,quod invenit asservari in parva fenestrella in muro effossa e latere dextero Altaris Majoris, cuius ostiolum clauditur sera, et clavi ferreis, eminet desuper titulum = oleum infirmorum = et ante pendet cortinula ex damasceno violacei coloris.


Visitavit Altare Maius positum inter Presbyterium, et chorum, ad quod fit ascensus per gradum lapideum, et suppedaneum, illudque invenit lapideum cum sua ara plenum, et aptum pro sacrificio missae ornatum et provisum decentissime de omnibus necessariis, super quod residet scamnum ligneum duplicatum eleganter elaboratum, atque deauratum cum //4 tabernaculo in eius medio supra descriptum protectum Baldachino ex damasceno rubri coloris. Ante ipsum Altare pendent tria sublampadaria argentea, quorum duo lateralia fuerunt donata a Rev. Parocho predecessore don Laurentio Abela, unumquodque habet quam lampadam, quarum una jugiter lucet pro veneratione Sanctissimi Sacramenti.


Festum celebratur cum primis et secundis vesperis ac missa cantatis, et concione die XV Augusti dicato Assumptioni B.M.V expensis Ven lampadis Sanctissimi Sacramenti, cuius procuratores sunt dicti Ignatius Galea et … quos Illustrissimus et Reverendissimus dominus confirmavit cum facultatibus necessariis.


Ad hoc Altare est erecta confraternitas virorum sub titulo Sanctissimi Sacramenti a bon mem(oria?) Pietro Duzzina tunc vicario Apostolico huius dioecesis die XII Martii 1575 exinde aggregata Archiconfraternitati Sanctissimi Sacramenti in Templo Beatae Mariae super Minvervam die XI Februarii 1629. Cuius sodales saccis induti associant Processiones singulis tertii dominicis et alijs diebus statutis, celebrant festivitatem Sanctissimi Corporis Christi dominica infra octavam eius cum primis vesperis et missas cantatis, ac solemni Processione per Casale, celebrari quoque faciunt duo anniversaria mensibus Maij, et Septembris pro animabus confratrum defunctorum.


Procuratores dictae confraternitatis sunt Joseph Fenech et Joannes Dominicus Pullicino.


Onera Missarum dicentur infra fol. 159 a tergo.


Visitavit Altare titularis Ecclesiae in prospectu eiusdem ecclesiae, ad quod ascenditus per duos gradus lapideos, illudque invenit lapidum cum sua ara plenum et aptum pro sacrificio missa prosivum decenter de omnibus necessariis, habens scamnum lapideum duplicatum, et incisum, in cuius medio ad est theca seu tabernaculum cum crate ferrea, quae firmatur sera, et clavi ferreis. Icona pergrandis referens Mysterium Assumptionis //5 Beatae Mariae Virginis est collocata inter sex columnas, aliasque celaturas lapideas, quibus totus prospectus summe ornatus de recenti inauratus, supereminet altera Icona referens Patrem aternum, et subtus magnam iconam extat muro effosso theca ovata circumornata caronice, et celaturis lapideis deauratis habens cratem ferream auro linitam sera, et clavi ferreis munitam. Pendet ante altare sublampadarium argenteum dono datum a Domina Gratia, seu Lucretia Debono Abela cum lampada quae accenditur diebus consuetis.


Visitavit altare sub titulo Sancti Pauli Apostoli erectum in theca sub fornice posita in brachio dextero ecclesiae ad latus altaris Maioris, quod invenit lapideum cum sua ara plenum, et aptum pro sacrificio missae provisum de omnibus necessariis, ac de scamno ligneo duplicato inaurato habente theculam in eius medio super resident duodecim candelabra lignea, quorum sex auro, et sex argento sunt linita. Icona collocata inter columnas, et celarutas lapideas refert Adventum Sancti Pauli Apostoli ad hanc insulam. Pendet ante altare sublampadarium ex auricalco cum lampade, quae accenditur diebus sabbati et dominicis, ac festivis de praecepto.


Festum celebratur die XXV Januarii solemni conversionis eiusdem Sancti cum primis Vesperis, et missa cantatis expensis huius altaris, quod possidet nonnulla bona, et capitalia.


Procurator altaris est Joannes Maria Camilleri, cui fuit iniunctum, ut afferat computa suae administrationis.


Super scamnum predicti altaris residet icona B.M.V Luminis, cuius festum celebratur ex devotione habet suum Procuratorem Baptistam Attard, eique fuit dictum ut afferat computa suae administationis. //6


Visitavit altare sanctissimi Rosarii positum in brachio dextero ecclesiae, est lapideum cum sua ara plenum, et aptum pro sacrificio missae, ac decenter provisum de omnibus necessariis, ornatum candelabris, scamno, cartis Gloriae, et alijs. eiusdem Icona circumdata magna coronice lapidea incisa, et deaurata collocata inter quatuor columnas, aliasque celaturas lapideas depictas, et deauratas refert in parte superiori Imaginem B.M.V Sanctissimi Rosarii cum puero Jesu, et in inferiori Sancti Dominici confessoris, et Sancta Catharina Senensis, et circumcirca adsunt aliam quindecim parvam iconam indicantes quindecim mysteria Sanctissimi Rosarii. Pendet ante ipsum sublampadarium argenteum cum lampade, quam accenditur omnibus diebus de mane, sabbato etiam hora completorii, et lytaniarum, et dominicis diebus, ac festivis de praecepto per totum diem expensis dictae confraternitatis.


Ad hoc altare est erecta confraternitas virorum sub titulo Sanctissimi Rosarii aggregata Archi confraternitati Sanctissimi Rosarii B.M.Virginis super Minervam die XII Februarij 1612. Cuius confratres altare regunt, et provident de omnibus necessariis, et celebrant festivitatem prima dominica octobris cum primis vesperis, et missa cantatis, ac cancione, necnon solemni Processione, ac in novena nativitatis domini nostri Jesu Christi celebrari faciunt novem missas cantatas, et in diebus sequentibus post festivitates Purificationis, Annunciationis, Assumptionis, Nativitatis, et Sanctissimi Rosarii B.M.Virginis quinque anniversaria pro confratribus defunctis.


Illustrissimus et Reverendissimus dominus attenta instantia tam Rev. Parochi, quas sacerdotum mandavit, ut in missis solemnibus novem dierum, quae celebrantur ante festum nativitatis domini Nostri Jesu Christi Rev. Parochus, seu alius sacerdos de commune(communione?) eisudem Parochi cantans missam solemnem predictam participare debet ultra eleamosinam tarenorum duorum alia grana decem (prout eceteri(coeteri?) de choro) pro qualibet missa. //7


Mandavit insuper renovari imaginem B.M.Virginis, ac Pueri Jesu icona principalis Altaris.


Procuratores huius Altaris sunt Antonius Vassallo, et onera missarum et desponsandi Puellas dicentur infra


Visitavit altare sub titulo Sanctissima Anna matris B.M.Virginis, Cosmae, et Damiani martyrum positum in prima theca a latere dextero navis ecclesia erectum per quondam Rev. sacerdotem J.U.D. Don Salvatorem Fenech, quod est lapideum cum sua ara plenum, et aptum pro sacrificio missae provisum de omnibus necessariis, et competenter detentum. Eiusdem icona circumdata coronice lapidea incisa, et deaurata collocata inter duas columnas, aliasque celaturas pariter lapideas incisas refert in parte superiori sacram familiam, in inferiori vero effigies Sanctissimi Augustini Episcopi, et Confessoris, Nicolai Tolentini, Monica vidua, et Catherinae Alexandrinae.


In prospectu Altaris adsunt duas fenestrellae cratibus ferreis munita intus eas conservantur duam capsulam crystallis ob serata cum diversis sanctorum reliquijs, quas etiam visitavit, et invenit bene detentas.


Super quas fenestrellas adsunt duas iconas in tela depictam referentes imagines Sanctissimi Cosma et Damiani, nec non duas alias in lateribus referentes imagines Sanctissimi Laurentii marti et Philippi Nerii.


Festum celebratur cum primis Vesperis, et missa cantatis die XXVI Julii festivo S. Annae per successores quondam J.U.D. Don Salvatoris Fenech uti possessores clausuram terram positam in regione di Callelia appellata del Hali olim possesssam per dictum Salvatorem Fenech, et tenentur accendere lampadem, ac providere Altare de omnibus necessariis ex olbigatione dicti quondam don Salvatoris redacta in actis tertia visitationis episcopi bon: mem: Balaguer die VII Junii 1633, et exinde ex presie’ ratificata, et renovata in actis Sacrae(?) Visitationis //8 Episcopi bon: mem: Cocco Palmieri die XXIV Novembris 1686.


Pendet ante altare sublampadarium aureum cum lampade, quae accenditur diebus sabbati, et festivis de praecepto.


Adest onus celebrationis duarum missarum lectarum singulis annis, unius in festivitate Assumptionis B.M.V., et alius die XXVII Septembris dicato Sanctis Cosmae et Damiani ex pia dispositione quondam Jacobi Vella in actis quondam Notarij Simonis Galea die XIV Augusti 1605, qui pro earum satisfactione solvere se obligavit tarenos quatuor pro elemosina ambarum dictarum missarum et dare cibum et potum illis diebus sacerdoti celebranti, eiusque servienti, et propterea hypotecavit dictam clausuram terram del Hali, et loco cibi, et potus solvuntur celbranti, eiusque servienti tareni duo pro qualt(qualiter) vice ultra elecmosinam missam iuxta decretum expeditum in sacrae visitatione secuta de anno 1659.


Item onus celebrandi unam missam singulis diebus sabbati ex pia dispositione sacerdotis quondam don Joannis Galea in actis quondam Notarij Joannis Pauli Fenech die XXVII Januarii 1652, qui pro eius satisfactione obligavit duas clausuras terram via intermedia divisas positas in regione della Callelia appellatas unam del Hali, et alteram Landar.


Ad hoc altare auctoritate ordinaria est erecta confraternitas sub titulo B.M.V. Consolationis, et Monicae vigore litterarum expedit Romae die prima Augusti 1721, registrat in Magna Curia Episcopali die XVII Septembris eisdem anni. Cuius confratres Dominica infra octavam Sancti Augustini celebrant festivitatem B.M.Virginis Consolationis cum primis, et secundis vesperis, et missa cantatis, ac saccis induti associant processiones fieri solitas singulis quartis Dominicis cuiuslibet mensis, ipsique se exercent in alijs pijs operibus in eorum statutis registrat in dicta M.Curia die XXI Februarii 1722.


Procurator dictae confraternitatis est Joannes Maria Camilleri //9


Visitavit altare sub titulo Annunciationis B.M.Virginis positum in ultima theca lateris dexteri navis ecclesiae, quod est lapideum tabulis obtectum cum sua ara plenum, et aptum pro sacrificio missae, ac de omnibus necessariis ornatum. Eius icona circumdata coronice lapidea incisa, et deaurata collocata inter duas columnas, aliasque celaturas pariter lapideas refert Mysterium Annunciationis B.M.V., superstat alia icona referens Patrem Aeternum. Pendet ante ipsum sublampadarium ex auricalco cum lampade, quae accenditur diebus consuetis, et in vigilia, ac die festifitatis eiusdem.


Festum celebratur cum primis vesperis, et missa cantatis die XXV Martii festivo Annunciationis B.M.V. ex fundatione sacerdotis quondam Don Simonis Bartolo, qui pro eius satisfactione, accensione lampadis, et servitio altaris in actis quondam Notarii Joannia Pauli Fenech die IJ Februari 1677, et vigore decreti Romani Vicarii Capitularis emanati die XIX Maii 1678 registrati in actis Magnae Curiae Episcopalis die XXIII novembris 1686 obligavit clausuram terram inferiorem positam in confinibus huius Casalis Musta appellata della Sihaitra possessam per Dominicum Galea de dicto Casali illius eptorem subhas’ta in Curia Cataniali civitatis Notabilis ad instam’ Clerici Pauli Fenech ad quod onus prefatus Dominicus Galea ratione possessionis dictae clausurae terrae se obligavit in actis Sanctae Visitationis huius Altaris facta per Episcopum bon: mem: Cannaves die XVI Novembris 1716.


Procurator est


Visitavit altare sub titulo B.M.Virginis Gratiarum positum in theca in brachio sinistro Ecclesia, quod est lapideum tabulis obtectum cum sua ara plenum, et aptum pro sacrificio missae, ac decenter ornatum, et provisum de //10 aliis necessariis. Eius icona circumdata magna coronice lignea partim colorata, et partim deaurata refert in parte superiori Imagines Patris Aeterni, et B.M.Virginis cum Puero Jesu, et in parte inferiori effigies SS. Petri Apostoli, et Mariae Magdalenae, ac Animarum Sancti Purgatorii, et supra altaris scabellum est erecta magna crux cum Sanctissimo Crucifixo elevato. Pendet ante ipsum altare sub lampadarium ex auricalco cum lampade, quae accenditur diebus consuetis expensis eiusdem altaris.


Festum celebratur cum primis Vesperis cantatis, et missa lecta die VIII Septembris solemni nativitatis B.M.V. expensis altaris, quod possidet locum domorum cum viridariolo secum coniuncto positum in hoc Casali Musta in regione di Hal Meiel, et non nulla Capitalia.


Ad hoc altare adest erecta sodalitas Agonizantium auctoritate ordinaria in prima visitatione Episcopi bon: mem: Cocco Palmieri die XXVI Novembris 1686, et aggregata Archiconfraternitati Sanctissmae Nativitatis Domini Nostri Jesu Christi Agonizantium Almae Urbis die XII Julii 1687, caret tamen statutis, et regulis, tenentur ex eorum instituto ad non nulla opera pia descripta in praecalendata visitatione Cocco Palmieri, et missa votiva de Passione, quae celebratur in hoc altari, una cum alia pariter de Passione post tertiam dominicam cuiuslibet mensis.


Procurator sodalitatis est sacerdos Don Joannes Mangion, depositarius vero est Notarius Bartholomeus Mangion, quibus Illustrissimus et Reverendissimus Dominus mandavit, ut afferant computa eorum administrationis infra mensem alias.


Visitavit altare sub titulo Sancti Joseph positum in brachi sinistro ecclesia, quod est lapideum tabulis obtectum cum sua ara plenum, et aptam pro sacrificio missae, ac decenter provisum de omnibus necessariis. Eiusdem icona immissa //11 muro inter coronicem lapideam incisam, et deauratam, ac quatuor columnas, aliasque celaturas lapideas deauratas refert imagines B.M.V. cum puero Jesu, et Sancti Titularis. Pendet ante ipsum altare sublampadarium argenteum cum lampade, quae accenditur diebus consuetis expensis dicti altaris.


Super scamnum altaris residet theca lignea affabre elaborata, et deaurata crystallis munita, intus quam jacet effigies cerea Pueri Jesus sertis implicata floribus, multaque pensila vota pietatem et devotionem indicantia eam ornant.


Festum celebratur die XIX Martii cum primis Vesperis, et missa cantatis.


Procurator altaris est sacerdos Don Joseph Darmanin.


Procurator infantis Jesu est Baptista Attard, quibus fuit iniunctum, ut afferant computa eorum Administrationis infra mensem.


Visitavit altare sub titulo Sancti Rocchi positum in latere sinistro Navis ecclesia est lapideum tabulis obtectum cum sua ara plenum et aptum pro sacrificio missae provisum de omnibus necessariis. Eiusdem icona circumdata coronice lapidea incisa collocata inter duas columnas, aliasque celaturas lapideas refert imaginem Sancti Titularis, et SS. Sebastiani Mart., et Rosaliae Virginis, superstat alia parva icona representans conceptionem B.M.V., ac ante illud(?) pendet sublampadarium aereum cum lampade, quae accenditur diebus consuetis per confratres Sanctissimi Rosarii ex legato quondam Benedicti Cauchi.


Festum celebratur die XVI Augusti cum primis Vesperis, et missas cantatis, et in solemnitate Sancti Sebastiani celebratur una missa lecta tantum expensis altaris.


Possidet hoc altare nonnulla capitalia bullalia, et annualia //12 totes, quae administrantur per sacerdotem Don Antoninum Galea.


Adest onus unius missae quolibet mense fundatam per quondam Damianum Bonnici, et Agatham jugales in actis quondam Notarij Joannis Pauli Fenech die XXX.  Augusti 1644 in adimplementum piae dispositionis quondam Mariani Xerri, qui pro eius satisfatione obligaverun clausuram terram positam in regione della Sciahra appellatam Iccens ad presens possessam per clericum Philibertum Gatt aromatarium in civitate Valletta.


Visitavit altare sub titulo Sancti Antonii Patavini positum in eodem latere sinistro Navis, quod invenit lapideum cum sua ara pelnum et aptum pro sacrificio missae, ac decenter provisum de necessariis. Eius icona referens sancta titularem est collocata inter duas columnas, et alias celaturas lapideas de recenti deauratas, atque Theca est coloribus picta, et in partim deaurata, et ante illud pendet sublampadarium argenteum cum lampade quae accenditur diebus consuetis.


Festum celebratur cum primis Vesperis, et Missa cantatis die XIII Junii dicato Santo Antonio Patavino expensis altaris.


Possidet hoc altare aliqua capitalia bullalia, et administrantur per sacerdotem Don Ignatium Galea eius procuratorem.


Visitavit ipsam ecclesiam competentis magnitudinis ad formam crucis constructam fornicibus, et balatis in convexum coopertam, habentem magnum tholum quatuor fornicibus substentatum super quatuor principaliores parastatas. In cuius capite chorum paucis ab hinc annis ampliatum, et provisum de subsellis ligneis superioribus, et inferioribus magnifice elaboratis sculpturis, et celaturis adornatis. //13


Presbyterium fuit quoque ampliatum paucis ab hinc annis: pavimentum concameratas continet sepultures, sed polite detentum. Ipsaque ecclesia est adornata cum peripetasmate ex damasceno rubri coloris in parte colori, et primarum parastatarum.


Sedes confessionales invenit bene detentas, sed una caret porta lignea in parte interiori.


Illustrissimus et Reverendissimu dominus mandavit fieri dictam portam et crates omnium sedium duplicari crate lignea.


Visitavit pulpitum positum in parastate principaliori navis ecclesia a parte evangelii, estque ligneum cum sua cruce et imagine crucifixi affabre elaboratum.


Visitavit turres campanarias elevatas in conicibus faciei ecclesia, quarum dextera continet duas campanas ad convodaum fideles ad ecclesiam destinatas, sinistra vero contines horologium rotatum horas, et quadrantes indicens duabus distinctis campanis, illa vero quae indicit quadrantes invenit fractam, ideo praelibatus Illustrissimus et Reverendissimus dominus mandavit renovari quamcitius.


Visitavit sacristiam positam in latere sinistro chori et invenit illam decenter detentam.


Visitavit sacra suppellectilia, de quibus ecclesia est competenter provisa, illaque invenit decentia, et decenter conservata in suis armarijs.


Visitavit tabellam onerum missarum, et librum, in quo adnotantur satisfactiones onerum missarum, atque festivitatum tunc. // 14


Comparuit Rev Parochus Dominus Joannes Angelus Sammut, et exhibuit notam omnium onerum missarum, festivitatum, ac alirum onerum adimplendorum in hac ecclesia et erat tenoris ut sequitur videlicet:


Nota degli obblighi tiene la ven lampana della chiesa Parochiale di Casal Musta.

  • In atti del quondam Magnifico Notario Gio Paolo Fenech sotto li 14 Maggio Indizione 7 1654 il quondam Domenico Vassallo figlio del quondam Mariano lascio sua universale erede la Ven lampana della Musta obligandola all’elezione d’una zitella quolibet anno in perpetuo da sposarsi nella festa della gloriosa Assunzione della Beata Vergine. Piu l’obligo alla celebrazione di tre messe nella festa della nativita di nostro signore, ed un’altra messa nella festa dell’Assunzione della Beata Vergine in perpetuo.
  • In atti del Magnifico Notario Bartolomeo Mangion li 14 Marzo prima Indizione 1708 il quondam Giovanni Sammut figlo del quondam Domenico lascio alla Ven(?) nra lampana una clausura dicta tal Cherri in contrada della tubra, ad un luogo di case posto in Casale Musta obligandola distribuire alli poveri di dicto casale la terza parte delli frutti di dicta clausura, e luogo di case, trattenendo per se in servizio della chiesa le rimanenti parti due.
  • In atti del quondam Notario Domenico Conti sotto li 2 Marzo Indizione 9 1642 il quondam Giorgio Muscat lascio alla nostra(?) Ven lampana la clausura dicta ta Jannoz obligandola alla celebrazione d’una messa ogni vennerdi in memoria della Passione di nostro signore nell’altare di Santa Maria delle Grazie, ed il restante delli frutti della detta clausura distribuirlo alli poveri di detto casale.
  • In atti del quondam notario Gio Paolo Fenech sotto li 7 Maggio 1644 il quondam Damiano Bonnici detto Ueida lascio alla ven lampana una clausura appellata Iccens ta Giegiu obligandola alla celebrazione d’una messa letta in perpetuo in ogni domenica e festa di precetto nell’Aurora per commodita del Popolo.  //15
  • In atti del quondam Notario Gio Maria Sammut sotto li 20 Giugno 1720, il M.to Rev. Signor don Domenico Mifsud olim Parroco del Naxaro lascio in titolo di legato alla nostra ven lampana oncie 60 in danaro per applicarsi in compra di beni stabili, o in partite bollali obligandola far celebrare due anniversari in perpetuo uno die obitus di detto singore legatario, che segui primo Maggio 1722, e l’altro infra octavam omnium fidelium defunctorum, e celebrare tante messe lette secondo la tassa sinodale quanto sara la terza parte de frutti, e l’altra due terze parti si spenderanno in beneficio della chiesa.
  • In atti del quondam Notario Michele Ralli sotto li 21 Marzo 1656 appare come il quondam Magnifico Sebastiano Busuttil figlio del quondam Pietro della Valletta lascio suoi eredi (doppo morte di Maddalena sua consorte) la chiesa parochiale della Musta, e la confraternita della carita eretta nella chiesa Parochiale di San Paolo della Valletta, quali dovranno succedere nei suoi beni consistenti in scudi(?) 850 capitali applicati alla rag.e di scudi 8 per cento, ed un luogo di case in atti sudetti, in un codicillo fatto dal medesimo testatore appare come il sudetto donatario dichiaro che la Parochiale chiesa della Musta dalla sudetta medieta de frutti dee prendere scudi sei in perpetuo per servizio della chiesa, ed il rimanente di detta medieta ogn’anno si consignera in dote ad una zitella piu povera, ed abitante in detto casale Musta da eligersi dalli Procuratori di detta Parochiale Chiesa o nella festa della purificazione, o dell’Assunzione, o del Santissimo Rosario d’ogn’anno. Tal legato non s’eseguisce in nessun modo da longo tempo.
  • A’ 8 Giugno 1653, in atto di visita in casale Musta dall Illustrissimo Mons Michele Giovanni Balaguer Camarasa di felice memoriaso il quondam Bartolomeo sive Breito Busuttil del quondam Mariano doto la chiesa a proprie spese fabricata sotto titolo dell’Assunzione della B. Vergine posta nella contrada ta’ landar el blat assignandoli scudi quindici annui dovutigli da Tomma Fenech per capitale d’oncie cinque per contarsi, primi Vesperi, e messa cantata nella festa dell’Assunzione, //16 ed in caso di ricuperazione lo ricupereranno li Procuratori della Ven lampana della Musta coll’obligo d’adempire detto peso, ed in caso di nuova applicazionne si facci coll’intervento del Parroco = Ita est Joannes Lucas Mamus detta Visitationis Cancell.s.
  • A’ 11 Gennaro 1738 in atti di Bartolomeo Mangion il M.to(medesimo?) Reverendo Signor Don Lorenzo Abela olim Parrocco di questa nostra Parochiale della Musta lascio alla Ven lampana una clausura posta in contrada di Hal Farrug obligandola fare il primo Vespere, e messa cantata solenne nella festa die San Lorenzo martire in perpetuo.
  • Item in atti sudetti il medesimo signor Cappellano lascio una clausura detta ta Geisep posta in contrada ta Hal Mei con un luogo di case seco congionto detto ta bronica in Casale Musta, obliganto la detta lampana far celebrare ogn’anno in perpetuo undici Anniversari, cioe cinque messe, una cantata e l’altre quattro lette, primo per il quondam suo padre Gio Pietro Abela, secondo per la quondam Maria sua madre, 3 per il quondam don Domenico Abela suo fratello, 4 per la quondam Agatuccia sua sorella olim moglie di Martino Agius, 5 per il quondam detto fisico Giuseppa Agius suo nipote, 6 per et c. dalli frutti anche di detti beni li Procuratori di detta lampana per i loro in commodi, e vigilanza in fare, sudetti anniversari prenderanno un scudo di tareno 12 ogni anno, ut apparet in codicillo celebrato in actis predicti notari sub die 28 Januari 1742.
  • Item l’28 Gennaro 1742 nel codicillo citato il predetto signor cappellano lascio alla detta ven lampana un luogo di case e giardino seco congionto posto in Casale Musta la proprieta e l’annuo canone di scudi 3 di due mandrette poste nell’Isola del Gozzo date, e concesse a censo perpetuo dal predetto signor donatario a Georgio Attard li 28 Gennaro 1735 in Notoro Bartolomeo Mangion, con condizione che la detta Ven lampana dee celebrare una messa letta ogni settimana in giorno, chiesa, ed altare benvisti allo stesso celebrante per l’anima e remissione di peccati del su detto signore codicillate ed a su intentione. // 17

Oblighi della confraternnita del Santissimo Rosario

  • Il 2 Marzo 1624 in atti di Notario Mario Attard il quondam Costanzo Fenech lascio alla Ven Confraternita del Santissimo Rosario due clausura l’una appellata il Giza, e l’altra detta ta Verrera, ed un luogo di case con un giardinetto seco congionto, e molte partite bollali, obligandola elegere ogn’anno dal Parroco, e Procuratori ogn’anno in perpetuo una zitella de suoi descendenti, o delle piu povere di detto casale Musta da sposarsi nell’altare e festa del Rosario consegnandoli oncie dieci se avera commodita altrimente oncie otto. Piu l’obligo far celebrare una messa letta in ogni giorno di sabbato d’ogni settimana nel detto altare, ed una messa letta nella  festa dell’Assunzione di nostra signora.
  • In atti di Notario Gio Paulo Fenech li 25 Agosto 1661 il quondam Marzo Sammut lascio alla detta confraternita un luogo di case con un giardinetto seco congionto posto nel confini di Casale Musta, ed una clausura appellata ta’ Birmiftuh, obligandola far celebrare in ogni settimana nel detto altare tre messe lette, cioe in giorno di lunedi, mercoledi, e sabbato in perpetuo. In atti sudetti li 27 decembre 1672 la quondam Margarita olim moglie di detto Marzo Sammut lascio in sussidio di detto legato la medieta d’una clausura appellata il Marg tal Carbuni, e che dalli frutti di detta clausura li Procuratori di detta confraternita n’abbiano scudo uno ogn’anno per loro mercede.
  • In atti di notario Pietro Borg li 6 Febraro 1623 il quondam Bendo Cauchi lascio alla detta confraternita due clausure congionte appellate una Ittaflia, l’altra el Hamria in contrada di Ras el Wuied coll’ obligo di pagare tareni 12 ogn’anno in perpetuum al Procuratore di Santo Rocco esistente nella Parochiale Chieisa di Casale Musta per accendere la lampana in onore di detto Santo.
  • In atti di notario Gio Paolo Fenech li 29 Marzo 1640 il quondam Damiano Bonnici detto Ueida lascio alla sudetta confraternita una clausura appellata tal Chihadi con altre terre seco congionti appellate il Marg //18 con questo patto, che dalla rendita di detti beni li Procuratori di detta Confraternita ne trattengono oncia una ogn’anno, ed il resto si dia ogni biennio in sussidio di dote ad una zitella consanguinea del detto donatario, o ad una zitella povera di detto Casale Musta da sposarsi ogni biennio nel giorno dell’Assunzione di Nostra Signora nell’Altare Maggiore di detta Parrochia da eligersi dalli Procuratori di detta Confraternita.
  • Item la sudetta Confraternita possiede un luogo di case, o sia mandretta appellata ta’ Ciaula nei confini del Casale oggi concessa a censo enfiteotico ff(per?) terza generazione a Giovanni Galea detto tal Mando per scudi 20 annui in Notario Bartolomeo Mangion sotto li 14 Luglio 1720.
  • In atti di Notario Bernardo Azopardo li 30 Luglio 1626 il quondam Geronimo Hebeier figlio del quondam Pietro lascio alla Ven Confraternita sudetta una mandretta in contrada di S.Paulo il Mintichi per scaricare la propria concienza, ed in sodisfazione di tutte le ragioni forse competiture all sudetta confraternita sopra, beni del sudetto donatore.

Item possiede un luogo di case detto ta’ Sultan.


Capitali impiegati tiene la confraternita sudetta oncie 222 e tareno 12.


Oblighi della confraternita del Santissimo

  • Per decreto di Monsignor Illustrissimo Cocco Palmieri in atto di visita li 9 Marzo 1709 fatta nella Parochiale Chiesa di Casal Musta, la sudetta confraternita possiede due parti da 5 d’una clausura appellata ta’ Richaja (Bichaja?) in contrata di Santa Catarina con l’obligo di far celebrare ogn’anno 21 messe in giorno di sabbato per lo spatio d’anni 40 in cominciati l’anno 1709 conforme l’avea obligata, e lasciata la sua padrona Margarita moglie di Salvatore Galea in atti di Notario Giuseppe Gatt li 8 Decembre 1694 prout latius in libro vicendarum.
  • A 15 Aprile 1626 in atti di Notario Bernardo Azopard, Leonardo Sammut figlio del quondam Agostino lascio a Leonardo Sammut suo nipote la bottega posta in frontespicio della chiesa Parochiale obligandolo //19 per ogni sabbato in perpetuo in una piccola misura d’oglio per accendersi la lampana del Santissimo Rosario di detto Casal Musta, qual bottega col decorso del tempo pervenne in poter di Gio Maria Cuscheri, il quale nel suo testamento in Notario Bartolomeo Mangion sotto li … 1737 la dono in titolo di legato alla detta confraternita obligandola nell’accensione di detta lampana come sopra.

Oblighi del Rev Cappellano della Musta pro tempore esistente.

  • In atti di Notario Gio Paolo Fenech sotto li 13 dicembre 1649 la quondam Margarita moglie di Benedetto Gauci nel suo testamento lascio al signore cappellano della Musta pro tempore esistente una pezza di terra contigua alla sua abitazione, ed il giardinetto appellato el Hofra sive il Gineina di caputa d’un mandretto di seme obligandolo alla celebrazione d’una messa quolibet anno in perpetuo.

Beni stabili, ed oblighi dell’Altare di San Giuseppe.

  • In atti di Notario Giuseppe Gatt sotto li 26 Giugno 1709 il quondam don Gio Maria Bonello lascio al sudetto Altare un giardino detto ta Fercun posto nei confini di Casal Musta con patto, e condizione che la meta della rendita del detto giardino si spenda quolibet anno in tante messe lette a grani dieci pici della tassa sinodale per ogni messa; e l’altra meta si spenda in beneficio di detto Altare ed il Procuratore di detto altare ogni cinque anni sara tenuto applicare l’intieri frutti d’un anno, ovvero ogni dieci anni li frutti di due anni in riparare, e letamare detto giardino per conservarsi nello stato, e condizione nel quale si ritrovava, e cio doppo la morte di Salvo Bonello suo fratello, quale mori li //20 30 Aprile 1725.
  • Item possiede una casuccia posta nel confini del Nasciaro in contrada di San Giovanni Battista data a censo a … con tari undici annui.
  • Item possiede partite bollali oncie num’.

Beni stabili, ed oblighi dell’Altare della Madonna delle Grazie

  • Possiede un giardinetto, e casetta seco congionta posti nei confini della Musta lasciati al detto Altare da … coll’ obligho di celebrare li primi Vesperi, e messa letta nella Nativita di Nostra Signora.
  • Item in atti di Notario Gio Paolo Fenech sotto li 14 Novembre 1673 la quondam Grazia moglie di Gio Maria Agius lascio al detto Altare una clausura appellata Iccens ta’ Bieba posta in contrada di Hal Dimech con patto che il detto Altare tiene ogn’anno tareni 18 dalla gabella di detta clausura, ed il rimanente si spenda in tante messe lette in detto Altare, una de quali si deve celebrare nella chiesa rurale di San Paolo primo Eremita ner suo giorno festivo , detta clausura e data a censo enfiteotico al Clerico congiugato Giuseppe Farrugia per anni 99 per scudi 11.7 annui.
  • Item tiene partite bollali oncie 35.

Beni stabili, ed oblighi dell’Altare di San Paulo

  • In atti di Notario Giuseppe Callus li 10 Aprile 1710 il quondam signor Gio Maria Camilleri figlio del quondam Gio Paolo della Musta fece una donazione irrevocabile all’Altare di San Paolo d’una clausura appellata il Ginien posta in contrada tal Hobla, sive dell’Annunziata data a censo per anni 100 dal medesimo signor donatario a Maestro Publio Galea in Notario Gio Domenico Pace li 11 Maggio 1708 con l’obligo di celebrarsi i primi vesperi, e messa cantata nel //21 giorno festivo della conversione del glorioso Apostolo, e panegirico a lode del medesimo santo, provedere l’Altare J. e cio in luogo della clausura altre volte dal medesimo Gio Maria donata al sudetto altare di San Paolo in atti di visita fatta dall’ Illustrissimo Mons Vescovo Molina di bon: mem: li 29 Ottobre 1679, e dal capitale bollale d’oncie dieci parimente donato in atti di notario Baldassare Vitale, furono poi rilasciate al detto Gio Maria in vigore di decreto di Monsignor Vescovo Cocco Palmieri di bon: mem: in atti di Notario Gio Domenico Pace sotto li 25 Maggio 1711.
  • Capitali oncie num.o.

Oblighi di Sant’Antonio da Padua.

  • In atti di Notario Gio Paolo Fenech sotto li 14 Settembre 1660 e sotto li 14 dicembre 1660 il quondam Georgio Galea lascio oncie 4 capitale bullale al Ven Altare di San Antonio coll’obligo di far celebrare quattro messe lette ogn’anno in perpetuo nella festa del detto santo, o fra l’ottava in suffragio dell’anima sua.

Oblighi della cassa

  • In atti di Notario Bartolomeo Mangion li 26 Maggio 1729 il quondam sacerdote don Domenico Pace lascio all’anime purganti un luogo di case, ed una bottega seco congionta posto in casale Musta coll’obligo che dal loerio del detto luogo di case, e bottega celebrano due anniversari per lo spatio d’anni 20, uno per il quondam Magnifico Simone Pace, e l’altro per la quondam Clementia Pace genitori del detto testatore, nei quali anniversari si celebra una sola messa cantata con le solite distribuzioni del coro. Item si celebra un anniversario per il detto signor testatore e questo in perpetuo con l’intervento di tutti li sacerdoti della Musta e tutti celebrano una messa letta, il rimanente de frutti s’applichera in ripari o meglioramenti di detto luogo di case. //22

Oblighi del Santissimo Viatico

  • In atti di notario Bartholomeo Mangion li 14 Gennaio 1716 la quondam Paolina vedova del quondam Gio Maria … lascio un giardinetto detto ta’ Hain targia dato a censo dalla medesima a Marino Bonnici per anni 51 in atti sudetti li 6 dicembre 1725 con condizione che la medieta della rendita si spenda in beneficio dell Santissimo Viatico, che consiste in oncie tre annui, e l’altra medieta si spenda nella celebrazione di messe alla ratione(?) di tareni 2 per ciasche d una in suffragio dell’anima sua.

Adsunt allia onera celebranda in altari beneviso.

  • Item onus unius missae qualibet hebdomada ex pia dispositione quondam Joannis Sammut in actis quondam Notari Bernardi Azopard die VIII decembris 1629, qui pro eius satisfactione obligavit clausuram terra positam in regione di Hal Dimech eodem nomine appellatam, alias cum huiusmodi onere emptam per sacerdotem quondam don Joannem Mariam Galea, prout in actis quondam Notarii Joannis Pauli Fenech die XXIII Januarii 1654, et ad presens possessam per sacerdotem don Antonium Galea huius Casalis Musta.
  • Item octo missarum quolibet anno diebus sabbati ex pia dispotione quondam Mariae uxoris Dominici Zarb in actis quondam Notarii Joannis Pauli Fenech die XX Julii 1652 pro cuius satisfactione assignavit uncias quinque capitalis, qua reperiuntur –
  • Item onus celebrationis tot missarum quolibet anno in peerpetuum cum elecmosina tarenum duorum pro qualibet missa, quod capit integra tertia pars unius ex viginti novem portionibus tangentis Ven lampadi huius Parochialis ex omnibus fructibus scutorum decem millium capitalium bullalium per sacerdotem quondam don Vincentium Attard relictorum omnibus ecclesijs Parochialibus(?) huius Insula Melita in eius testamento condito //23 in actis quondam Notarii Aloysii dello Re, in quo ordinavit, quod reliquae duae tertiae partis fructuum eiusdem portionis applicentur pro servitio, et necessitatibus huius ecclesia Parochialis.

In altari titulari huius Parochiali Ecclesia

  • Item onus unius messa singulis diebus Dominicis et aliarum viginti missarum quolibet anno in festivitatibus infra expressis,
    • unius nempe missae die XXV Januarii festivo conversionis Sancti Pauli Apostoli,
    • alius missa die IJ Februarij festivo Purificationis,
    • alius Missa die X Februarii commemorationis Adventus Sancti Pauli Apostoli,
    • alius missa die XXIV Februarii festivo Sancti Matthia Appostoli,
    • alius missa die XXV Martii festivo Annunciatiionis B.M.V.,
    • alius missa die prima Mai festivo SS. Apostolorum Philippi et Jacobi,
    • alius missa die XXIV Junii dicato festivitati Nativitatis Sancti Joannis Baptista,
    • alius missae die XXIX Junii festivo SS. Petri et Pauli Apostolorum,
    • alius missae die IJ Julii dicato Visitationi B.M.V.,
    • alius missa die XXV Julii festivo Sancti Jacobi Apostoli,
    • alius missae die XV Augusti festivo Assumptionis B.M.V.,
    • alius missae die XXIV Augusti festivo Sancti Bartholomei Apostoli,
    • alius missa die VIII Septembris festivo Nativitatis B.M.V.,
    • alius missa die XXI Septembris festivo Sancti Matthei Apostoli,
    • alius missa die XXVIII Octobris festivo SS. Simonis et Juda Apostolorum,
    • alius missa die XXI Novembris dicato Presentationi Beata Maria Virginis,
    • alius missa die XXX Novembris festivo Sancti Andrea Apostoli,
    • alius missae die VIII decembris festivo Conceptionis B.M.V. Immaculata,
    • alius missa die XXV Decembris solemni Nativitatis Domini Nostri Jesu Christi,
    • et reliqua missa die XXVII Decembris festivo Sancti Joannis Apostoli, et Evangelista ex pia dispositione  sacerdotis quondam don Joannis Mangion in actis Notarij Joseph Gatt die IV Martii 1697 pro quorum omnium, ac legati //24 ordinati favore ecclesia filialis Sancti Leonardi satisfactione obligavit clausuram terram positam in regione dell Ghiren, clausuram terram positam in regione Ecclesia ruralis Sancti Andrea di hal Dimech appellatam Iccens di Hal Pissa, duas clausuras terras insimul coniunctas positas in dicta regione Sancti Andrea appellatas unam Landar, et aliam la Lenza, clausuram terram positam in regione della Vuardia appellata del Nahal, clausuram terram positam in eodem regione della Vuardia appellatam landar ad presens possessas per Notarium Bartholoemum Mangion et Theresiam Mangion uxorem Joannis Cachia heredes dicti quondam don Joannis fundatoris.
  • Adest etiam onus unius missa singulis primis diebus Luna cuiuslibet mensis ex pia dispositione quondam Margharita uxoris Salvatoris Galea in actis Notarii Joseph Gatt die VIII decembris 1694, qua pro eius satisfactione obligavit clausuram terram positam in regione della Hacba oppidi Naxari eodem nomine nuncupatam ad presens possessam per sacerdotem don Joannem Mariam Butigieg ex hoc Casali Musta.

In altari B.M.V. Gratiarum

  • Ad est onus duarum missarum quolibet mense diebus Mercurii et Sabbati arbitrio celebrantis ex pia dispositione quondam Bernarda mangion in actis quondam Notari Joannis Pauli Fenech die XVII janaruii 1657, qua pro satisfactione huiusmodi oneris, et aliarum duarum missarum celebrandarum quolibet mense diebus mercurii vel sabbati in ecclesia filiali Sancti Leonardi obligavit clausuram terrae positam in regione di Hal Dimech appellatam del Ginien ad presens possessam per Notarium Bartholoemum Mangion, et Theresiam Mangion uxorem Joannis Cachia. //25

Onera Festivitatum

  • In hac ecclesia debet celebrari festivitas Sancti Pancratii die IX Julii cum primis Vesperis, et missa cantatis ratione eius Icona ab eius antiqua Ecclesia prophanata posita in regione di Busuedien ad hanc ecclesiam Parochialem translata, pro cuius satisfactione est obnoxius locus domorum positus in terra Zebbug ad presens possessus per sacerdotem don Petrum Paulum Zammit Zebbugiensem, de quo onere adest mentio in instro matrimoniali Laurentii Gatt cum Imperia Mula rogato in actis quondam Notarii Joannelli Falson die XXIV Augusti 1587, nec non una missa lecta quolibet mense die dominico ex obligatione quondam don Fabritii Testaferrata adiecta in actis quarta visitationis Episcopi bon: mem: Balaguer die XXX Aprilis 1660, qui pro eius satisfactione obligavit viridarium positum in regione della Vuardia appellatum di Buseudien ad presens possessum per dominum Farbitium Testaferrata, uniorem eius nepotem.
  • Item festivitas Sancti Margharita virginis, et martyris die XX Julii cum primis Vesperis, et missa lecta ratione eius icona ab eius antiqua ecclesia prophanata posita in regione di Ghadir del Gharnuch translata ad hand ecclesiam Parochialem, et pro eius satisfactione est obnoxia clausura terra, in quo erat aedificata ipsa ecclesia prophonata ad presens possessa per successores quondam Maria uxoris Luca Mifsud de Casal Gargur.
  • Item festivitas Sancti Laurentii Martyris cum primis Vesperis, et missa cantatis ratione eius icona ab eius antiqua ecclesia prophonata posita in territorio di Venezia translata ad hanc ecclesiam parochialem, pro cuius adimplemento est obnoxium ipsummet territorium di Venezia ad presens possessum per Clericum Tabone de civitate Victoriosa.

Illustrissimus et Reverendissimus dominus postquam visitaverit adimplementum //26 onerum mandavit librum predictum lunctaria(Punctaria?), in quo ad notantur satisfactiones renovari, et in eo cum omni diligentia, et distinctione debita ad notari omnia onera.


Eadem die post meridiem


Illustrissimus et Reverendissimus dominus Fr Paulus Alpheran de Bussan Episcopus Melitensis J associatus a predictis dominis convisitatoribus Reverendissimo domino don Adriano Gurgion Vicario Generali, et Adm Rev Domino Don Albino Portoghes precedente clero superpelliceo induto venit iterum ad Parochialem ecclesiam adstitit decantationi vesperarum. Quibus expletis indutus vestibus pontificalibus delibuit sacro chrismate ducentos octoginta unum pueros et puellas, successive depositis sacris vestibus precedente clero in habitu ordinario concomitantibus predictis dominis convisitatoribus se contulit ad visitandum infras ecclesias et primo.


Visitatio ecclesia filialis sub titulo Sancti Antonii Abbatis

Visitavit ecclesiam filialem sub titulo Sancti Antonii Abbatis positam intus Casalem, quae est competentis structura fornicibus, et balatis obtectam decenter detentam, habens duas jaunas, quarum maior respicit occidentem versus supra quam eminet crux lapidea, et sub fornice pendet campanula, unum in ea extat altare lapideum tabulis obtectum cum sua ara plenum, et aptum pro sacrificio missa, ac mediocriter provisum. Eiusdem icona caronice depicta muro immissa refert imaginem sancti titularis. In prospectu supra iconam adest inscriptio D.O.M. templum hoc Sancti Antonii Abbatis a fundamentis //27 renovari, decorarique curarunt don Salvator Fenech J.U.D. et Florius Borg anno domini 1657.  Pendet ante ipsum altare sublampadarium stamneum cum lampade, qua accenditur diebus consuetis expensis sacerdotis don Joannis Smmut ratione possessionis loci domorum parum distantis ab eadem ecclesiam.


Festum celebratur die XVII Januarii cum primis vesperis, et missa lecta ex pia dispositione dicti quondam Florii Borg.


Adest onus unius missa singulis diebus festivis de praecepto exceptis dominicis ex eadem pia dispositine predicti Florii Borg, qui pro eius satisfactione, et celebratione festivitatis obligavit locum domorum prope ecclesiam ad presens possessam per Joannem Borg nepotem, et adimplentur prout asseruit Punctator missarum.


Procurator est sacerdos don Joseph Darmanin


Possidet haec ecclesia clausunculam terram eidem coniunctam ex parte meridiei.


Illustrissimus et Reverendissimu dominus mandavit planetam resarciri.


Visitavit Ecclesiam ruralis sub titulo Santae Margharitae virginis et martyris

Visitavit ecclesiam ruralem sub titulo Sancta Margharita Virginis et martyris positam in confinibus huius Casalis Musta in contrada eiusdem nominis Sanctae margharitae in area antiquam ecclesiam eiusdem Sancta puacis ab hinc annis readificatam in forma oblonga fornicibus et balatis obtectam habentem janua occidentem versus, super quam eminet Crux lapidea, circumdat ipsam ecclesiam magnum coemeterium muris renovatis septum, cuius ingressus clauditur Rastro ligneo, in quo dicitur fuisse humata nonnulla Christi fidelium cadavera defunctorum tempore luis secuta anno 1592, id indicant quoque plura monumenta, et //28 specialiter duo existentia ante januam ecclesiam, in quibus sunt incisa et stemmata, et numerus 1594, unum in ea est altare elevatum duobus gradibus, quod est lapideun cum sua ara plenum, et aptum pro sacrificio missa, super quod residet scamnum lapideum, et sex candelabra lignea colore linita, auro profiliata cum curce et imagine crucifixi elevata, et allia necessaria. Eiusdem icona referens imagines sancta titularis, ac sancti sebastiani a dexteris et a sinistris Sancti Rochi confessoris est muro immissa circumdata coronice lapidea. Pendet ante ispum altare sublampadarium stamneum cum lampade, qua accenditur diebus sabbati.


Illustrissimus et Reverendissimus dominus mandavit Aram caementari, et bene firmari.


Festum celebratur die XX Julii cum primis vesperis, et missa cantatis expensis huius ecclesia.


Adest onus unius missae lectae anno quolibet in dicta festivitate, pro cuius satisfactione, accensione lampadis, celebratione primarum vesperarum, ac reparatione ecclesia est obligata clausura terrae predictae coemeterio contigua ex parte orientis ad presens possessa per Franciscum Chetcuti huius Casalis Mustae.


Illustrissimus et Reverendissimus dominus mandavit doceri infra octo dies de adimplemento dicti oneris et quatenus non est adimpletum mandavit per Punctatorem ecclesia Parochialis exhiberi notam eiusdem oneris Promotori Fiscali, ut possit cogere obligatos pro adimplemento.


Procurator et serviens ecclesia est Joseph Galea, qui affectuose agit curam in aedificatione predicta ecclesiam, ad de sui substantia subvenit, necnon muros coemeteri restitui fecit.


Illustrissimus et Reverendissimus dominus accepta stola nigri coloris absolvit animas ibidem tumulatorum. //29


Die prima Junii 1744


Illustrissimus et Reverendissimus Dominus Fr Paulus Alpheran de Bussan episcopus Melitensis intentus ad regotia(negotia?) Sanctae Visitationis commisit visitationem infrascriptarum ecclesiarum ruralium Perillustri et  Adm Rev domino J.U.D. don Albino Portoghes canonico convisitatore, quare hac eadem die de mane spiester se contulit me caeremoniario, ac cancellario comitante ad illas visitandas, et primo.


Visitatio Ecclesia ruralis sub titulo sancti Pauli Primi Eremita

Visitavit ecclesiam ruralem sub titulo Sancti Pauli primi Eremita intra limites Ecclesia Nativitatis B.M.V della Mellieha positam in valle dicto Vuied el hasel sub magna rupe ex parte meridiei totum ecclesia corpus obtegente, cuius janua respicit occidentem versus, supra quam eminet crux lapidea, et sub fornice pendet campanula, aedificium ecclesia est antiquae structurae, in qua unum ad est altare positum in prospectu, cuius regio dividitur a reliquo corpore ecclesia crate lignea, illudque invenit lapideum tabulis obtectum cum sua ara plenum, et aptum pro sacrificio missae satis decenter provisum de omnibus necessariis, super scamnum Altaris residet thecula lignea, in qua jacet imago cerea pueri Jesu, eius Icona muro immissa circumdata magna coronice lignea deaurata refert effigies Sancti Pauli primi eremita a dextris, et a sinistris Sancti Antonii Abbatis, pendet ante ipsum altare sub lampadarium stamneum, cum lampade, quae accenditur diebus consuetis.


Festum celebratur cum primis vesperis, et missa cantatis die XV Januarii dicato Sancto(?) Titulari per rectorem ecclesia beneficialis B.M.V. della Melleha cum sit de //30 pertinentijs eiusdem ecclesia della Melleha expensis tamen huius ecclesia, et die festo Sancti Antonii Abbatis celebratur una missa lecta, ac per annum celebrantur quam plures aliae missae ex devotione Christi Fidelium.


In eadem festivitate Sancti Pauli primi Eremita celebratur etiam in hac ecclesia una missa lecta ex piad dispositione quondam Gratia Agius adiecta in actis quondam Notarii Joannis Pauli Fenech die XIV Novembris 1673, de quo onere fit expressa mentio in visitatione Altaris sub titulo S.Maria Gratiarum Parochialis Ecclesia Casalis Mustae.


Haec ecclesia possidet centum viginti quinque uncias applicatas ad usum bullae, et administrantur per eius procuratorem Notario Bartholoemum Mangion.


Ad est sacristia parva in rupe effossa, ad quam ingreditur per januam a cornu Evangeli Altaris predicti, et in ea conservabantur supellectilia, sed propter humorem(Rumorem?), quo scatet(statet?) ipsamet sacristia nunc conservantur in armarijs ligneis in corpore ecclesia, de quibus ecclesia ipsa est competenter provisa.


Aliud altare sub titulo divae Mariae Gratiarum positum in latere dextero ecclesia in antro effosso in rupe, ex qua guattatim saxo vena perennis aquae, est lapideum tabulis obtectum cum sua ara plenum et aptum pro sacrificio missae, ac mediocriter provisum de necessariis, eius icona muro innixa commissa coronici lignea nigri coloris refert in parte superiori imagines B.M.V., et pueri Jesu, et in inferiori animas Sanctissimi Purgatorii, ante illud pendet sub lampadarium aeneum cum lampade, quae accenditur diebus consuetis.


Festum celebratur cum primis vesperis, et missa lecta die IJ Februarii festivo Purificationis B.M.V. per supradictum rectorem ecclesia beneficialis della Melleha ex pia dispositione quondam Joannis Mangion, qui pro eius adimplemento, et accensione lampadis eidem Altari reliquit uncias decem capitali in actis quondam Notarii Joannnis Pauli Fenech die XXVIII decembris 1655. //31


Hoc altare possidet clausunculam terram positam in regione di Hain rihana appellatam di Ciampra, et locum domorum positum in Casalis Gargur, aquisitos quo ad duas tertias partes vigore adiudicationis secuta in Magna Curia Episcopali anno 1669 die IX Maii, quo ad reliquam tertiam partem titulo emptionis. Administrantur predicta bona per dictum Notarium Bartholomeum Mangion.


Prope cratem ferream fenestra collocata ad latus porta majoris habetur infixa muro capsula lignea, nec non et alia capsula lignea immissa intus murum a latere dextero ecclesia pro colligendi elecmosinis, qua a Christi Fidelium pietate offerantur.


Visitatio ecclesiae ruralis sub titulo Sancti Andrea Apostoli di Hal Dimegh

Visitavit ecclesiam ruralem sub titulo Sancti Andrea Apostoli positam in regione di Hal Dimech, sive di Hal Pissa intra limites ecclesia nativitatis B.M.V della Melleha, est competentis structura in convexum fornicibus, et balatis obiecta decenter detenta cum duabus januis maiore respiciente occidentem cum Atrio ante ipsam muris septo, et sub fornice campana pendente, minor porta respicit septentrionem, unum habet altare lapideum tabulis obtectum cum sua ara plenum, et aptum pro sacrificio missae ac decenter provisum de necessariis. Eius icona muro immissa coronice lignea circumdata refert imaginem sancti titularis, et ante illud pendet sub lapadarium stamneum cum lampade, quae accenditur diebus consuetis.


Festum celebratur cum primis vesperis, et missa cantatis per rectorem ecclesiam predicta B.M.V. della Melleha expensis huius ecclesia, celebrantur quoque aliae missae lectae ex devotione Populi.


Possidet hac ecclesia calicem argenteum cum sua patena, ac nonnulla alia indumenta sacerdotalia, et supellectilia asservata intus arcam ligneam in eadem ecclesia, nec non uncias //32 sexaginta sex, et tarenos viginti unum capitalis applicatas ad usum bullae J super bonis diversarum personarum, et administrantur per Salvatorem Galea eius procuratorem, qui exhibuit inventarium jocalium, et supellectilium ecclesia registrari in fine fol. 175(173?) a tergo.


Visitatio ecclesia ruralis subtitulo Assumptionis B.M.V.

Visitavit ecclesiam ruralem sub titulo Assumptionis B.M.V. posita in contrada della Bosbesia antiqua structura fornicibus, et balatis coopertam readificatam a quondam J.U.D. Joanne Maria Camenzuli iuxta decretum Vicarii Generalis Philippi Borg die V decembris 1607 cum parvo Atrio ante ipsam muris septo, habentem januam versus meridiem. Unum in ea ad est altare lapideum cum sua ara plenum, et aptum pro sacrificio Missae provisum de scamno, sex candelabris, alijsque necesssariis pro sacrificio missae, cuius icona muro immissa inter coronicem lapideam refert imaginem B.M.V. ac effigies Sancti Antonii Abbatis a dextris, et Sancti Pauli primi Eremita a sinistris. Lampas detinetur in circula ferreo a latere epistola, et accenditur diebus sabbati.


Dominus visitator mandavit Altare provideri de pallio serico et coronice lignea saltem picta colore.


Tres celebrantur festivitates in hac ecclesia nempe Assumptionis B.M.V cum primis vesperis, et missa lecta, Sancti Antonii Abbatis cum missa lecta tantum, et Sancti Pauli primi eremita cum missa quoque lecta tantum ex dispositione, seu obligatione facta per dictum Joannem Mariam Camenzuli per acta quondam Notari Ferdinandi Ciappara die XI Augusti 1610, pro quibus festivitate, missis lectis, et accensione lampadis diebus sabbati oneravit terras ipsi ecclesia contiguas appellatas el Gionna ta’ Chanzira possessas per dominam Generosam Fenech uxorem //33 clerici Joannis Antonii Bonavia de Casali Musta.


Visitatio Ecclesia Ruralis sub titulo Sancti Pauli Apostoli tal Mingiba

Visitavit ecclesiam ruralem sub titulo Sancti Pauli Apostoli constructam in terris appellatis tal Mingiba sine cura detentam habet fenestras in executione decretotum praecedentis visitationis tabulis, et vitreis protectas. Unum in ea extat Altare ad quod ascenditur per gradus lapideos, estque lapideum tabulis obtectum cum sua ara plenum, et aptum pro sacrificio missae mediocriter provisum de necessariis, eius icona refert adventum Sancti Pauli Apostoli ad hanc insulam, pendet ante altare lampas in sub lampadario ex auricalco eaque accenditur diebus consuetis.


Festum celebratur cum primis vesperis, et missa canatatis die X Februarii solemni commemorationi adventus Sancti Pauli ad hanc insulam ex devotione domina Eleonora Falson Testaferrata uxoris domini Caroli, quae pariter ex devotione celebrari facit unam missam singulis diebus dominicis.


Adest onus unius missae singulis diebus festivis de praecepto, et dominicis ex obligatione facta per quondam dominum Fabritium Testaferrata seniorem in actis quarta visitationis, Illustrissimi et Reverendissimi domini Episcopi bon: mem: Balaguer sub die XXX Aprilis 1660 fol. 181, qui pro eius satisfactione oneravit predictum territorium dicto tal Mingiba.


Et quia possesores territorii tal Mingiba supra quod est impositum dictum onus praetendunt teneri tantum ad unam missam diebus festivis de praecepto dumtaxat, nequaquam autem diebus dominicis.


Dominus visitator mandavit recognosci obligationem in fonte.


Item renovando decreta praecedentis visitationis mandavit satisfactiones dictorum onerum adrotari aut in libro magistro //34 sacristia Parochialis Casalis Musta, aut in libro particulari, illumque detineri in predicta sacristia, et iconam altaris demitti per duos palmos.


Habet haec ecclesia calicem cum sua patena, et non nulla indumenta sacerdotalia conservata in armariolo ligneo collocato in sacristia constructa retro Altare, ad quam ingreditur per duas januas existentes hinc inde ad latera altaris.


Visitatio Ecclesia ruralis sub titulo Conceptionis B.M.Virginis

Visitavit ecclesiam ruralem sub titulo Conceptionis B.M.V. in regione di Landar el blat antiqua structura, ante cuius prospectum adest coemeterium lapidibus quadris circumdatum cuius ianua respicit occidentem versus. Unum in ea extat altare, cuius regio secernitur duobus gradibus, et balaustris lapideis, et est lapideum cum sua ara plenum, et aptum pro sacrificio missae, habens per antiquam iconam sine ullo ornamento referentem effigies B.M.Virginis, SS. Joseph Patriarcha, Bartholomei Apostoli, et Catharina virginis et martyrs, pendet ante altare sub lampadarium stamneum, et invenit dictam ecclesiam, et altare malissime detentam, Artrum quod est subtus Altare plenum aqua ex saco scatente, et ideo totam ecclesiam, et altare invenit madescere, ac humiditate plena, ubique.


Facta quelatione Illustrissimo et Reverendissiom domino de malissimo statu huius ecclesia statuit illam prophonari, sed obstiti sacerdos don Fabritius Busuttil, qui praesens dixit donasse huic ecclesia scuta quinquaginta capitalia ad formam bulla detenta per magistrum fabreferrarium Angelum Vassallo ad servitium et reparationem predicta ecclesia in actis Magnifici Notari Ignatii Debono sub die … 1737, propterea idem Illustrissimu et Reverendissimus dominus mandavit quantum fieri potest illam reparari, et praecipue ab humiditate defendi faciendo cuniculum in parte exteriori, //35 ut possit arceri ab ea cursum aqua pluvialis, deinde illam provideri de necessariis, et polite detineri.


Festum celebratur die VIII decembris cum primis Vesperis, et missa cantatis ex pia dispositioni quondam Barholomei Busuttil per procuratores lampadis Parochialis Ecclesia casalis Musta ex fructibus unciarum quinque capitalis per dictum quondam Bartholomeum cum tali onere donatorum eidem lampadi.


Ad est onus novem missarum celebrandarum, quo ad sex in alijs sex festivitatibus principalioribus B.M.V. et quo ad alias tres in festivitatibus SS Joseph patriarcha, Bartholomei Apostoli, et Catharina virginis et martyris ex obligatione dicti quondam Bartholoemei Busuttil facta in actis quarta visitationis episcopi bon: mem: Balaguer, qui pro eius adimplemento obligavit locum domorum positum in Casalis Musta ad presens possess per …


Predictum onus novem missarum paucis ab hinc annis adimpletur per heredes quondam Laurentii Busuttil in Insula Gauli, ut apparet adimplementum in libro Punctaria Matricis Ecclesia eiusdem Insula Gauli appellata delli Funerali fol 331, ex eo quod in dicto Casale Musta pauci sunt sacerdotes et elecmosina missa tenuis non reperitur, qui vult adimplere dictam onus, neque in hac ecclesia, neque in Parochiali Musta, ut asserverunt dicti heredes, et Punctator missarum.


Illustrissimus et Reverendissimus dominus mandavit, ut dicti heredes recurrant pro opportuno remedio.


Visitatio Ecclesia Filialis sub titulo Visitationis B.M.Virginis

Visitavit ecclesiam filialem sub titulo visitationis B.M.V. posita in hoc Casali Musta in regione del Dip, qua est decentis structuram, habens ante se Atrium septum muris, unum in ea invenit altare lapideum tabulis obtectum cum sua ara plenum, et aptum pro sacrificio missa provisum de omnibus //36 necessariis, ac de decenti icona muro immissa inter celaturas, et columnas lapideas referente mysterium visitationis B.M.V. ad Elisabeth, et hinc inde extra columnas in prospectu ad sunt aliae duae iconae coronice lapidea circumdata referentes mysteria, illa scilicet a dextris Assumptionis B.M.V., et altera a sinistris Annunciationis eiusdem virginis ante altare pendet sub lampadarium stamneum cum lampade, quae accenditur diebus consuetis.


Festum celebratur cum primis vesperis et missa cantatis pro cuius satisfatione, accensione lampadis et servitio altaris loco ientaculi applicati in servitio altaris in prima visitatione episcopi bon: mem: Cocco Palmieri est obnoxius locus domorum positus in hoc casale Musta ad presens possess …


Adest onus unius missa singulis diebus Mercurii, vel Veneris ex pia dispositione quondam Damiani Bonnici in actis notarii Joannis Pauli Fenech die VII Maii 1644, qui pro eius satisfatione obligavit clausuram terram positam in confinibus oppidi Naxari prope ecclesiam Sancta Maria ta’ Sciahra appellatam Iccens.


Habet haec ecclesiam calicem et nonnulla indumenta sacerdotalia decenter detenta in dicta ecclesia intus capsam ligneam.


Procurator ecclesiae est Joseph Fenech, cui dominius visitator iniunxit, ut afferat computa sua administrationis.


Vistavit ecclesia filialis sub titulo Sancti Leonardi Confessoris

Visitavit ecclesiam filialem sub titulo Sancti Leonardi Confessoris posita in Casale musta decentis structura, habens januam ad occidentem versus, et atrium ante se muris septum, decenter detentam, et de recenti dealbatam, unum in ea extat altare lapideum tabulis obtectum cum sua ara plenum, et aptum pro sacrificio missa satis provisum de necessariis. Eius icona // 37 existens in theca in prospectu ecclesia refert in parte superior imaginem B.M.V. cum puero Jesu in brachio sinistro, et in inferiori Sancti Leonardi titularis, Sancti Joannis Baptista, Sancti Bernardi Abbatis, Angeli Custodis, et Animarum SS Purgatorii, et ante ipsum pendet sublampadarium stamneum cum lampade, quae accenditur diebus sabbati, et alijs diebus ut infra, nempe quondam dominus Joannes Mangion in eius testamento rogato in actis Joseph Gatt die IV Martii 1697 obligavit suos heredes, et successores in perpetuum ad jocalium, indumentorum ,et supellectilium ecclesia ablutionem, refectionem, reparationem, et renovationem, ac ecclesia dealbationem toties quoties opus fuerit, et ad accensionem lampadis dicta ecclesia omnibus et singulis primis natibus(ratibus) omnium festorum de praecepto totius anni exceptis primis noctibus dierum dominicarum, in quibus lampas ipsa accenditur ex alia dispositione, et in primis noctibus festivitatum SS. Angelorum Custodum, Bernardi Abbatis, et Commemorationis omnium fidelium defunctorum, ac etiam in omnibus et singulis primis noctibus septem festivitatum principalium B.M.V, et pro eorumdem onerum satisfactionem obligavit bona stabilia descripta in visitatione bon: mem: Cocco Palmerii secuta anno 1699 ad presens possessa per Notarium Bartholomeum Mangion et Theresiam Mangion Cachia.


Festum celebratur cum primis vesperis, et missa cantatis die VI Novembris, pro cuius satisfactione, et accensione lampadis diebus sabbati est obnoxius locus domorum cum viridario secum coniuncto parum distans ab eadem ecclesiam, qui erat quondam Bernardina Mangion ad presens possess per Mariam uxore Dominici Hagius filiam Joannis Maria Cuscheri de hoc casale Musta.


Ad est onus sex missarum in festivitatibus infra expressis nativitatis rimirum B.M.Virginis, Sancti Leonardi confessoris, //38 SS Angelorum Custodum, Nativitatis Sancti Joannis Baptista, Sancti Bernardi Abbatis, et in Commenmoratione omnium fidelium defunctorum, ex pia dispositione quondam Bernarda Mangion in actis quondam notarii Joannis Pauli Fenech die XXV Martii 1658, qua pro eius satisfactione obligavit clausuram terram positam in regione di Hal Pissa appellatam Iccens, ad presens posessam quo ad duas tertias partes per notarium Bartholomeum Mangion, et quo ad reliquam tertiam partem per Theresiam Mangion uxorem Joannis Cachia.


Item duarum missarum quolibet mense ex alia pia dispositione dicta quondam Bernarda Mangion in actis predicti quondam Notarij Joannis Pauli Fenech die XVII Januarii 1657, qua pro eius satisfactione obligavit clausuram terram positam in regione di Hal Dimegh appellatam il Ginien ad presens possessam quo ad duas tertias partes per dictum notarium Bartholomeum Mangion, et quo ad reliquam tertiam partem per predictam Theresiam Mangion Cachia.


Die primo Junii 1744


Illustrissimus et Reverendissimus dominus particularem ordinationem celebrans in cubiculo domus suae mansionis, et in decursu Sanctae Visitationis huius casalis Mustae coram Reverendo Parocho dominum Joannem Angelo Sammut, et sacerdote don Fabritio Busuttil initiavit

  • Prima clericale tonsura
  • Angelum Hagius filium legittimum et naturalem Ignatii et Theresia, iugalem de Hagius de hoc Casali Musta.
  • Lazzarum Borg filium legittimum, et naturalem Fabritii, et Maria jugalem de Borg de Casali Musta. //39


Eodem die


Coram Illustrissimo et Reverendissimo domino fr Paulo Alpheran de Bussan episcopo Melitensis J comparuerunt procuratores altarium et respective(?) ecclesiarium filialium, et ruralium, eique exhibuerunt sequentem supplicem libellum videlicet.

Illustrissimo et Reverendissimo Mons

  • L’infrascritti Procuratori degl’Altari eretti nella chiesa Parochiale della Musta um.pni(umilissimi?) servi, e sudditi di V.S.(vostra santita?) Illustrissima e Reverendissima umilmente espongono, qualmente (atteso l’augument de frutti di detti Altari provenuto o dall’augumento de partite bollali, o dalli beni stabili megliorati, o di nuovo lasciati dalli defonti) desiderano pure aumentare l’opere pie ad onor di Dio e de suoi Santi, e maggior suffragio de loro benefattori defonti.
  • In primis il sacerdote don Giovanni Mangion attuale procuratore della sodalita degl’Agonizanti eretta nel Ven Altare della Madonna delle Grazie, attesi l’avanzi della detta congregazione desidera instituire i secondi vesperi nella festa prinicpale della gloriosa invenzione della Santa Croce e di nuovo instituire I primi vesperi, e messa cantata nella sua festa dell’Esaltazione li 14 Settembre per il che si spendera un scudo, cioe tareni quattro per i secondi vesperi dell’inventione compreso il suono dell’organo, e tareni otto nella festa dell’Esaltazione.
  • Il sacerdote don Gio Maria Butigieg attuale procuratore della Madonna delle Grazie, quale tiene di rendita annua scudi dodeci col solo peso di celebrare i primi vesperi e messa letta nella gloriosa nativita di nostra signora, desidera commutare la detta messa letta in cantata e di nuovo instituire i primi vesperi e messa cantata nel giorno del Patrocinio di Nostra Signora per il che si spenderanno tareni undici, cioe tareni tre nella //40 messa cantata della nativita, e tareni otto nella festa del Patrocinio.
  • Il sacerdote don Giuseppe Darmanin attuale procuratore dell’Altare del Glorioso San Giuseppe, quale novamente aquisto la medieta d’un giardino posto nei confinin del Casale, oltre le partite bollali, desidera instituire i secondi vesperi nella festa principale e di nuovo i primi vesperi e messa cantata nella festa del suo potente Patrocinio, per il che si spenderanno tareni dodici.
  • Gio Maria Camilleri attuale procuratore dell’altare di San Paolo, quale oltre le partite bollali, porta in dote un giardinon dato a censo per anni 100 per l’annuo canone di scudi otto, desidera instituire i secondi vesperi della festa principale cioe della conversione e di nuovo instituire i primi vesperi e messa cantata sulla commemorazione della sua venuta in Malta sotto li 10 Febraio, per il che si spenderanno tareni 12, cioe tareni 4 per i secondi vesperi della festa principale, e tareni 8 per i primi vesperi e messa cantata del suo arrivo in Malta.
  • Il sacerdote don Ignazio Galea attuale procuratore del Glorioso San Antonio di Padova al riflesso della gran devozione che tiene questo popolo verso il glorioso santo, il che s’inferisce chiaramente dall’elemosina quasi giornale s’offerisce al Santo, desidera transferire la sua festa per la domenica immediate seguente(?) con far ogn’anno il Panegerico a lode del Santo.
  • Giuseppe Fenech attuale procuratore della chiesa filiale sotto titolo della Visitazione, perche non tiene alcuno olbigo d’adempirsi in detta chiesa (atteso che i primi vesperi, e messa letta e l’accensione della lampana ogni sabbato s’adempisce da persone estranee, come possessori d’un luogo di case lasciato con tal peso dal quondam Domenico Mangion loro nonno materno), desidera il detto procuratore mutarsi in cantata la sudetta messa letta nel giorno della sua festa, per il che spendera tareni tre secondo la tassa sinodale.
  • Antonio Galia attuale procuratore del Santissimo Rosario confraternita //41 ben stante desidera instituire i primi vesperi, messa cantata, e secondi vesperi colla predica in ogni prima domenica di Maggio volgarmente chiamata domenica delle Rose, come si pratica in altri Paesi, ove si trova eretta la Confraternita del Rosario e della grazia j quam deus j

Factaque discussione effectum vacuum remansit. //42


Visitatio Personali totius Cleri Casalis Musta


Die prima mensis Junii 1744


Coram Illustrissimo et Reverendissimo domino Episcopo comparuerunt infrascripti sacerdotes alijque de clero huius Casalis Mustae, eiusque visitationi, ac correctioni se subijcientes, quos amplitudo sua Illustrissima et Reverendissima omnes benigne susceptos singulos in privatum cubiculum admisit, et peramanter tractavit videlicet

Sacerdotes

  • Rev don Joannes Angelus Sammut Parochus
  • Don Fabritius Busuttil
  • Don Antonius Galea
  • Don Andreas Schembri
  • Don Ignatius Galea
  • Don Joannes Maria Butigieg
  • Don Joseph Darmanin
  • Don Joannes Mangion
  • Don Salvator Galea
  • Don Salvator Sammut mente captus non comparuit

Clerici

  • Accolytus Gregorius Schembri
  • Accolytus Joannes Mifsud
  • Accolytus Carolus Agius

Clerici coniugati

  • Paulus Chetcuti
  • Joannes Andreas Bonavia
  • Joseph Farrugia
  • Paulus Agius aegrotus //43

Rev d Joannes Angelus Sammut Parochus porrexit Illustrissimo et Reverendissimo domino supplicem libellum tenoris sequentis videlicet


Illustrissimo et Reverendissimo Monsignore


Il sacerdote Gio Angelo Sammut Parroco della Musta umilissimo, serviente e suddito di V.S.(vostra santita?) Illustrissima et Reverendissima umilmente espone qualmente il muro del giardinetto della casa Parochiale per esser di pietra sciutta, e gia minaccia rovina per antichita, converebbe rifarsi e fabricarsi con pietra liscia, e porta in mezzo per decore della chiesa parocchiale a cui e quasi contiguo: ma perche Illustrissimo signore tal spesa attesa la lungehezza del muro sara al quanto grave per caso(easo?) oratore, quale gia ritrovasi stanco per i ripari fatti nella casa parocchiale, che ocularmente si vedono, ricorre pertanto alla suprema autorita di V.S.(vostra santita?) Illustrissima et Reverendissima suppicandola ordinare tal muro si rifabrichi colla dovuta polizia del Popolo, concedendoli facolta per travagliare in giorni festivi, e l’ore’ s’offerisce pure somministrare quell’elemosina che sara giudicata conrua da V.S. Illustrissima, e Reverendissima quam Deus J.


Et facta per eumdem Parochum oblatione scutorum decem pro effectu supradicto Illlustrissimus et Reverendissimus Dominus annuens petitoni eiusdem mandavit renovari murum clausuncula domus Parochiali prout petitur in dicto memoriali.


Eodem die


Coram Perillustri ac Reverendissimo Domino Vicario Generali don Adriano Gurgion J.U.D., et adm Rev. Domino J.U.D. don Albino Portoghes Canonicis Convisitatoribus ad hunc effectum specialiter deputatis ab Illustrissimo et Reverendissimo domino comparuerun infrascripti Parochus, et clerici, et exhibuerunt priviligeia suorum ordinum, et titulos beneficiorum respective, quibus visis, et recognitis fuerunt illis restituta. // 44

Alij sacerdotes exhibuerunt eorum privilegia in praecedenti visitatione.

  • Rev d Joannes Angelus Sammut Parochus exhibuit litteras, sui bullas provisionales huius Parochiae Casalis Mustae expedit Roma apud S. Mariam maiorem anno incarnationis dominicae 1742 decimo calendas Junii.
  • Accolytus Gregorius Schembri ostendit privilegia suorum ordinum a Prima Tonsura usque ad Accolytatum expedit die IJ Aprilis 1740
  • Accolytus Joannes Dominicus Mifsud ostendit privilegia Primae clericalis tonsurae, et quatuor minorum ordinum expedit die XIV Martii 1739
  • Accolytus Carolus Agius ostendit privilegia primae clericalis tonsurae, et quatuor minorum ordinum expedit die XXX Martii 1743.
  • Accolytus coniugatus Joseph Farrugia ostendit privilegia quatuor minorum ordinum expedit die -- mensis Septempris 1720.

Similiter coram ijsed dominus convisitatoribus comparuerunt infrascripti servientes, sui custodes ecclesiarum, et exhibuerunt litteras patentes eorum deputationis, quibus visis, et recognitis fuerunt eisdem restitutis nempe.

  • Joseph Cappello de Casali Musta filius Caroli serviens ecclesia Parochialis sub titulo Assumptionis B.M.V eiusdem Casalis ostendit litteras patentes sua deputationis expedit die III Martii 1731.
  • Mariutius Agius filius Ignatii ex dicti Casali alter serviens ecclesia Parochialis Casalis Mustae sub titulo Assumptionis B.M.V. ostendit litteras patentas suae deputationis expedit die X Martii 1743.
  • Joannes Maria Butigieg filius Salvatoris serviens ecclesia Sancti Antonii Abbatis filialis parochialis Mustae ostendit litteras suae //45 deputationis expedit die XX Martii 1740.
  • Paulus Agius quondam Dominici de Casal Musta serviens ecclesia B.M.V. derelictorum in contrata della Vuardia de pertinentiis ecclesia B.M.Virginis a Salinis ostendit litteras suae deputationis expedit XIX Julii 1742.
  • Joannes Maria Galea filius Dominici de Casal Musta serviens ecclesia Sancti Andrea in condtrada Hal Dimech ostendit litteras suae deputationis sexpedit die XXIII Novembris 1731.
  • Joseph Zammit serviens ecclesia ruralis sub titulo Conceptionnis B.M.V de pertinentiis Casalis Mustae ostendit litteras patentes suae deputationis expedit die XVII Aprilis 1734.
  • Joseph Attard quondam Thomae ex Casale Musta serviens ecclesia sub titulo visitationis B.M.V. filialis Parochialis Mustae ostendit litteras suae deputationis expedit die XVIII Julii 1741.
  • Marius Schembri de Casale Musta serviens ecclesia sub titulo Sancti Leonardi filialis Parochialis Casalis Mustae ostendit litteras suae deputationis expedit die XXVI Augusti 1730.

Eodem die


Coram Perillustri et Reverendissimo domino Don Adriano Gurgion J.U.D. Vicario Generali, ac Perillustri et Adm. Rev Domino J.U.D. don Albino Portoghes Canocis Convisitatoribus specialiter deputatis me Dominico Falson caeremoniario assistente comparuerunt infrascripti sacerdotes huius Casalis Mustae, et fuerunt examinati super caeremoniis missae videlicet.

  • Don Fabritius Busuttil examinatus et approbatus.
  • Don Antonius Galea examinatus et approbatus
  • Don Andreas Schembri redeat ad novum examen melior instructus infra dies octo: iterum examinatus, et approbatus. //46
  • Don Ignatius Galea examinatus et approbatus.
  • Don Joannes Maria Butigieg redeat ad novum examen melior instructus in efformandis crucibus, ac in pronunciando integre verba canonis infra octiduum
  • Don Joseph Darmanin examinatus et approbatus.
  • Don Joannes Mangion examinatus, et approbatus, monitus vero ut abstineat a celeritate.
  • Don Salvator Galea examinatus et approbatus.

Eodem die


Rev Don Joannes Angelus Sammut Parochus comaparuit coram Illustrissimo et Reverendissimo domino episcopo et exhibuit quinque libros Parochiales, nempe Baptizatorum inceptum ab anno 1697 confirmatorum, coniugatorum, et defunctorum inceptos anno 1686 ac status animarum inceptum ab anno 1698 ad presens continet animas 1701, quibus visis, et recognitis fuerunt eidem Parocho restituti.


Inventario delle robbe e suppelettili dell’Apostolo S.Andrea in contrada di Hal Dimech.

  • In primis un calice colla sua patena, e con un sol velo.
  • Un alba, cingolo, ed un amitto, due pianeti l’una rossa e l’altra di color torchino. Tre tovaglie dell’Altare.
  • Sei candeglieri indorati coll’argento.
  • Una croce d’avoglio bianco. Sei fioretti, un confessionario.
  • Due casciabanchi, una cassa per li paleotti.
  • Una casse per conservare li supellettili destinati per il sacrificio della messa.
  • Una lampiere di stagno, una scala di legno.
  • Due campane una piccola, e l’altra sul tetto. //47

Eodem die prima mensis Junii 1744


Illustrissimus et Reverendissimus dominus Fr Paulus Alpheran de Bussan e dominis Magnae Crucis ordinis Sancti Joannis Hierni Dei, et Sancta Sedis Apostolicae gratia Episcopus Melitensis Sacrae Cesarea et Cathoica maiestatis Regius consiliarius, Pontificio solio Assistens Commendarum de Vaours, Gabre, et Capoulet Commendatarius per acta Sancta Visitatione huius Casalis Mustae inter alia decreta in eius decursu emanata mandavit observari ad unguem omnia decreta praecedentis visitatioinis sub poenis ibi inflictis et sunt.

  • 1o. Cuncti de clero tum in majoribus, tum in minoribus constituti, ut pote in sortem Domini vocati servitio ecclesia Parochialis sed ulo’ incumbant, nec umquam sine legittimo impedimento interesse omittant choro in quibuscumque sacris functionibus et processionibus fieri solitis per annum, et ad ea persolvenda etiam in diebus ferialibus, et in ecclesiis filialibus et ruralibus semper veste talari, et superpelliceo ac bireto induti intersinst contravenientes priventur distributionibus per hebdomadam immediate sequentem.
  • II. Ut autem sacra functiones debito ad praescriptum sacrorum rituum ordine expleantur Illustrissimus et Reverendissimus Dominus elegit in magistrum caeremoniarum sacerdotem don Ignatium Galea, cuius cura erit omnia circumspicere, et ut recte precedant praevidere, atque disponere, nec non ministros antecedenter instuere, omnes autem in ijs, quae ad sacros ritus, et caeremonias spectant eius directioni, et monitis exacte pareant, nisi velint Amplitudinis suae Illustrissimae et Reverendissimae indignationem incurrere.
  • III. Singulis Sabbatis de sero decantetur completorium una cum lytanijs B.M.V. hora competenti, adeo ut ante salutationem Angelicam sacra functio expleatur, et in dominicis, alijsque festis de praecepto tertia omni tempore //48 hora de mane et immediate prosequatur missa quae in tertiis tantum dominicis, et in solemnioribus decantetur cum ministerio diaconi, et subdiaconi explendo per turnum a quatuor sacerdotibus , unioribus cum in clero non extiterint alij huiusmodi ordinibus insigniti. Vesperae a die prima Maii usque ad ultimum septembris hora tertia post meridiem, caeteris vero anni mensibus hora secunda cum dimilia inchoentur.
  • IV. In choro ab omnibus servetur exacte silentium, et nemo cum alijs confabuletur, nec huc, illucque circumspectet, nepee a suo loco discedat priusquam sacrae functionis fuerint integre absoluta: cortinula pendentes ad latera Altaris Maioris tempore divinorum officiorum detineantur semper expansa.
  • V. Illustrissimus et Reverendissimus taxavit elecmosinam pro celebranda missa aurorae ad tarenos duos, et quamquam redditus scutorum decem relicti a quondam Damiano Bonnici ad huiusmodi onus explendum non sufficient, amplitudo sua Illma et Rma mandavit, ut sodalitas animarum purgantium predictam elecmosinam tarenorum duorum compleat donec aliter fuerit provisum.
  • VI. Missa adimplenda quolibet die veneris in honorem Passionis domini Nostri Jesu Xprti in Altari S.Maria Gratiarum ex fundatione quondam Georgii Muscat celebretur ab omnibus sacerdotibus per turnum, et si aliquis eorum renuerit exclusus omnino existat a participatione emolumentorum communia per mensem.
  • VII. Nullus sacerdos sub poena suspensionis per mensum ipso facto incurrenda audeat celebrare etiam in ecclesiis filialibus ante expletam missam Parochialem, eaque absoluta unus ex sacerdotibus ad turnum pro commodo populi in altari Maiori celebret, alijque non insimul, sed unus post alium ad alia altaria cum aliquo competenti intervallo celebraturi accedant.
  • VIII. In sacristia non admittantur laijci praesertim pueri, et de mane tempore celebrationis missarum, sed expellantur //49 per sacristam, nec nullus confessarius audeat in illa sacramentales saecularium confessiones excipere, ne sacerdotes celebraturi a debita praeparatione, et gratiarum actione distrahantur.
  • IX. Sabbato Pentecostes fiat omnino benedictio fontis baptismalis ad praescriptum rubricarum generalium.
  • X. Nemo ex sacerdotibus quovis sub praetextu audeat legere super mulieres infirmas nec in earum domibus, nec in ecclesia sine licentia Illustrissimi et Reverendissimi domini, vel eius Reverendissimi Vicarii Generalis sub poena suspensionis ipso facto incurrenda.
  • XI. Conferentia casuum conscientia fiat omnino singulis diebus dominicis post vesperas, et in ipsa conveniant omnes sacerdotes praesertim ad fidelium confessiores excipiendas approbati, et ad praesbyteratum promovendi, nisi velint ab ulteriorum ordinum susceptione excludi.
  • XII. Singulis diebus dominicis et festivis de praecepto Rev Parochus inter missarum solemnia proprias oves verbo Dei pascat, et evangelium explicet, et post prandium ad vesperas saltem per horam exercitium doctrinae chirstianae iuxta libellum a cardinali Bellarmino iussu Clementis VII conscriptum omni cum charitate, et patientia expleat Pueris et Puellis peculiari signo campanae, et tintinnabulo per vias congruo temporis spatio pulsato in Parochialem ecclesiam per prius convocatis. Et in huiusmodi exercitio explendo clerici non diem(?) in sacro Praesbyteratus ordine constituti Rev Parocho auxiliarem operam praebeant, aliquin sciant se ad ulteriores ordines non fore promovendos: ne autem rudiores adultae aetatis ad sacram Cathechesim accedere erubescentes careant hoc spirituali commodo, id ipsum peragat de mani saltem per semi horam in missa Parochiali vel aurora. In campis vero degentes, quandoque intra annum advocet, et in privatis domibus pracipuis doctrinae chirsitanae capitibus et Sancti Peonitentiae essentialibus partibus instruat, curetque, //50 ut saltem substantiam Mysteriorum Catholicae Fidei addiscant.
  • XIII. Puctator missarum omnem diligentiam adhibeat, ut pia onera a fidelibus relicta ad amussim ad impleantur si vero illorum adimplementum ob heredum avaritiam, vel alio modo neglectum fuerit, onus erit punctatoris certiorem reddere nostrum promotorem fiscalem, ut viribus curiae ipse heredes praedictos cogere valeat.
  • XIV. Altera ex diebus Dominicis, vel festivis de praecepto cuiuslibet mensis arbitrio Parochi deligenda fieri mandavit inter missarum solemnnia peculiarem quastuationem ad occurrendum indigentiis Pauperum infirmorum huius Parochia, et illa die amplitudo sua Illustrissima et Reverendissima quamcumque aliam elecmosinam, et quastuationem fieri solitam tam pro Ven lampade, quam alijsque Altaribus prohibuit, ac nominavit, et nominat sacerdotem don Josep Darmanin, et Raphaelem Sagusi in procuratores tam pia quastuationis recollecta elecmosina statim reponantur in parva capsa cum duabus clavibus, quarum una penes Parochum, altera apud Procuratores praedictos remaneat: illa autem elecmosina per Parochum, cuius conscientiam oneramus Pauperibus infirmis erogentur.
  • XV. Omnes in sacris ordinibus constituti habitum talarem semper deferant ad praescriptum sacrorum canonum et Concilii Tridentini, et licet clerici in scholis versantes, alijsque extra loca habitata iter agentes, aut Ruri commorantes breviori uti possint, id tamen intelligendum est dummodo sit in forma clericali, non autem saeculari cum amulcto vulgo grovatta, et illum concinne induti non apertum ad pectus, nec super humeris, aut brachijs gestent, nec umquam per viam epitogium vulgo capotto utantur: si quis autem contraface praesumpserit poenis per constitutiones synodales, alijsque a jure praescriptis plectetur. //51
  • XVI. Mandavit insuper, quod in exigendis juribus Parochialibus, sive stola pro decantatione missarum, et vesperarum, aliarumque functionum servetur omnino taxa sinodalis Illustrissimi et Reverendissimi domini Episcopi bon: mem: Fr. Davidis Cocco Palmerii sub poennis in ea contentis.

Et ut haec decreta cunctis pateant Illustrissimus et Reverendissimus dominus mandavit extrahi eorum copiam, et una cum praecedentis visitationis copia affigi in loco patenti sacristia.



(//52: li gejjin taf inkluzi hazin m’ghandomx x’jaqsmu)


Collem elevatus ad tutelam novies boatus explosit aenus bellicis. Ad littus reperit paratum agmen equorum catafractorum cum suis sessoribus armis stipatis, idque ducente primo iurato magistratus dicta insula, cui competit huiusmodi praerogativa in absentia locumtenentis Illustrissimi Gubernatoris nomine Nicolaus Gauci Art et Med. Doct., invenit quoque Adm. Rev. dominum Adeodatum Franciscum Formosam S.T.P. Archhipresbyterum et Provicarium, seu Vicarium Foraneum eiusdem Illustrissimi et Reverendissimi domini in ista insula cum multis de clero. Quos omnes benigne, et per amanter excepit ad osculum manus, postquam autem aliquantulum quieverit ibi in loco stationis militum vulgo corpo di guardia, equum ascendit versus magnum castrum iter utendit praecedente equitatu cum insignis, et tibicine concomitantibus, et sequentibus dictis dominis convisitatoribus provicario don Adeodato multisque de clero in equis sedentibus, ad radicem Magni Castri obviam se fuerunt Illustrissimus Dominus Eques Ordinis Sancti Joannisi Hierni Frater Joseph de Olivariis Gubernator huius Insula, capitulum collegiata, et matricis ecclesia, clerus saecularis, ac regularis trium conventuum eremitarum Sancti Augustini, minorum conventualium, et capuccinorum Sancti Francisci, ac multitudo magna Populi, ex equo descendens salutatus fuit ab eodem Illustrissimo Gubernatore omnes alij certatim osculando manus latanter inauguraverunt felicem adventum eius, Illustrissimus vero, et Reverendissimus dominus sua sancta benedictione humaniter excipiens omnes solamine et gaudio affecit. Tunc factus est sonitus aeris campanarum omnium ecclesiarum, et boatus bombardorum ad moenia magni castri paratarum pervices quatuordecim, atque omni exultatione, deductus fuit ad aedes, ut dicitur, Baronis Viani positas in sub urbo eiusdem magni castri pro sui mansione destinatas: statimque fuit salutatus, et visitatus ab eodem Illustrissimo Gubernatore ab Adm Rev. Capitulo, ac Magistratu, atque clero regulari dictorum //53?? Trium conventuum officia urbanitatis absolventibus.


Altera autem die XI eiusdem mensis septembris hora quasi octava de mane Illustrissimus et Reverendissimus dominus, postquam audivit missae sacrum per Rev. don Vincentium Mamo Cappellanum Amplitudinis suae Illustrissima et Revrendissima celebrata in Altari portatili erecti in aula domus suae mansionis cum parvo comitatu cleri saecularis, et non nullis canonicis collegiata se contulit ad visendum Illustrissimum Gubernatores, eique vices reddendum, cum autem pervenisset ad portam Magni Castri elevato Ponte versatile reperit clausam, eaque tamen statim, dimisso Ponte, honoris gratia patefacta est janua. Introgressus dictam portam centurion, seu praefectus cohortis ex cubiarum, hastata lancea usque ad terram tricies humiliata more militum salutatus fuit, inde ad aedes eiusdem Illustrissimi Gubernatoris, qui accepto nuncio extra fores domus dominationem suam Illustrissimae et Reverendissimae excepit, et officiose tractavit. In reditu autem illum associavit ultra cancellos extra portam Propugnaculi, et agrediendo iterum fuit salutatus a Centurione sua lancea hastata.


Eodem die post meirdiem, et die seguenti XII. eiusdem praelibatus Illustrissimus et Reverendissimus dominus se dedit ad explenda negortia Sancta visitationis.