The Mosta Archives Banner

Visitationes Pastorales Vol XL 1783-1784, f.101 -109, Vincenzo Labini (06/19/1780 - 04/30/1807)


Die XXIJ Maij 1783

Visitatio Parochialis Ecclesiae Assumptionis B.M.V. Casalis Musta


Hora octava de mane e demo Adm Reverendo Domini Don Salvatoris Xaverij Bonnici Parochi dictae Ecclesiae Parochialis. Illustrissimus et Reverendissimus Dominus Fr. Vincentius Labini, episcopus melitensis una cum reverendis dominis canonicis convisitatoribus Gaspare Garsin, et J.V.D. Vincentio Alfano, cappa magna et Galero Pontificali indutus processionaliter incessit usque ad fores ecclesiae, ubi ab eodem domino Parocho ter incenso adoletus, decantatisque solitis praecibus(?) in pontificali Romano praescriptis, solemnem benedictionem impartitus est, deinde Pontificalibus vestibus nigri coloris indutus, animas Fidelium defunctorum cum debitis decantationibus absolvit, quibus exutus, et assumptis sacris paramentis albi coloris. Visitativ SS Eucharistia sacramentum, et hace reformandat praescripsit parvam pixidem, provideri de pede argenteo, et de canopeo albo prout quoque, tabernaculum obtegi panno serico albi coloris, et cum SS. Eucharistia Populo benedixit. Accessit deinde ad fontem baptismalem, quod denuo renovavit, fieri marmoreum. Visitavit sacras reliquias, ante quas continuo accenditur lampas, prout fuerat, demuandatur in praecedenti visitationis. Visitavit chorum, et mandavit provideri //2 de Martirologio.


Visitavit altaria S.Pauli et SS.Rosarij, et mandavit provideri de decentiori tegumento, in altare S.Anna, mandavit provideri de tapete, et elevari aram, in altare S.Antonij mandavit provideri de tapete et de decentiori cruce, in altaribus SS.Rocchi et Joseph mandavit fieri integram mensam ex lapideo marmoreo expensis Iconum et quoque Jesus Infantis.


Visitavit sacristiam in qua invenit ---


SS. viatici et apponi mandavit pro tegumento in altare majore.


Eodem die


Comparunt Rev D Don Foelix Mangion uti Procurator Ven Lampadis Parrochialis Ecclesiae Casalis Musta et pns dixit et confessus est se habisse(?) et recepisse a Reverendo D Don Gregorio Schembri --- scuta viginti quinque pnlr in moneta argentea, pns alijs totidem per eum alas eidem ecclesia oblatis in praecedenti visitatione ad effectum(?) un conficiantur quatuor culices argenteis in dicta visitatione demandatis.


----


Testes Rev. D. Don Vincentius Sciortino de Casali Attard et Ms cl Franciscus Agius de Casali Musta. //3


Eodem die


Comparuit Rev D Don Foelix mangion uti Procuratore Ven Lampadis Parrochialis Ecclesiae Casalis musta, et presens dixit et confessus est se habuisse, et recepisse a Reverendo D Don Ignatio Pullicino pn--- scuta quinque pnlr in moneta argentea, pro complo scutorum quindecim per eum alias eidem ecclesia oblati in praecedenti visitatione, ad effectum ut conficiantur quatuor calices argentea in dicta visitatione demandatis.


Iur----


Testes Reverendo D Don Vincentius Sciortiono de Casalis Attard et Ms Cl Frangiscus Agius de dicto Casalis Musta.


Eodem die post prandium


Visitatio ecclesia S.Margharita V et M

Illustrissimus et Reverendissimus Dominus Fr Vincentius Labini episcopus melitensis una cum reverendis dominis can. Convisitatoribus Gaspare Garsin et J.U.D. Vincentio Alfano accessit ad ecclesiam filialem sub titulo S.Margharita V. et M. et destitutam invenit de planetis, missale, et cartis Gloria, de quibus quamcitius provideri mandavit, prout quoque mandavit elevari aram.


Visitatio ecclesia S.Antonij Abbatis

Deinde accessit ad ecclesiam filialem S.Antonij Abbatis, quam invenit aptam, et competenter ornatum, decretum in praecedenti visitatione factum de pulienda cuppa calicis, et de pede inaurando adimpletum, //4 non vero provisum de tegumento super tobaleis. Ideoque infra mensem mandavit provideri de tugumento, et de deaurando cartas Gloria.


Die XXIIJ eiusdem


Illustrissimus et Reverendissimus Dominus Fr. Vincentius Labini Episcopus Melitensis in privatum cubile excepit infrascriptos Parochum, sacerdotes, et clerici huius terrae mustae singulatim se subicientes suae visistationi, et correctioni, eosque paterna charitate confovit et coram Reverendo Domino Can.co Convisitatore V.J.D. Vincentio Alfano exhibuerunt litteras patentes suorum ordinum videlicet:

  • Adm Rev D S.T.D. D Salvator Xaverius Bonnici Parochus
  • D Gregorius Schembri |
  • D Carolus Agius |
  • D Joannes Bonnici |
  • D Joseph Mangion |
  • D Ignatius Pullicino |
  • D Foelix Mangion |----------prout in praecedenti visitatione
  • D Paulus Farrugia |
  • D Joannes Attard |
  • D Joseph Galea |
  • D Carmelus Schembri |
  • D Franciscus Pullicino |
  • D Joannes Magri |
  • D Salvator Azupard |
  • D Jacobbus Pullicino infirmus //5

Clericus Francescus Agius exhibuit litteras patentas primi cl tonsura expeditas die 10 Maij 1772.
Clericus Can Joseph Pullicino exhibuit litteras patentas trd expeditas die 4 octobris 1759.


Eodem die


Prafati sacerdotes comparunt coram Reverndissimo Domino Canonco Convisitatore Gaspare Garsin seque subicierunt examini super caeremonijs missa quo examine expleto fuerunt omnes approbati sed

  • D. Joannes Bonnici fuit suspensus usque clum explicet caeremonias missa.
  • D. Joannes Attard fuit monitus ut verba clare proferat.
  • D. Joseph Mangion fuit monitus ut celibret privatim, et cum assistentia alicuius sacerdotis.

Eodem die


Coram praelibato Reverndo Domino Can Alfano comparunt infra gestantes habitum religiosum ordinis Carmelitanis, et exhibuierun infras fides, et licentias videlicet.

  • Sor Carmela in seculo Maria Camilleri
  • Sor Victoria in seculo Alexandra |
  • Sor Dominica Mifsud |--- prout in praecedenti visitatione
  • Dor Maria Falzon | //6

Comparunt Scholastica vid qm Francisci Sajd, et ostendit licentiam obstetricandi expeditam a Reverendo Domino Vicario Capitulari Can D Petro Francisco Gristi die prima octobris 1769, fuit examinata bene respondit.


Eodem die de sero


Visitatio Ecclesia S.Leonardi

Illustrissimus et Reverendissimus Dominus Fr. Vincentius Labini episcopus melitensis, una cum D Dominis convisitatoribus, in curru positus assumpsit iter ad ecclesiam filialem S.Leonardi et invenit altare aptum pro sacrificio missa sed elevari mandavit aram provideri de cartis Gloria, et de tegumento contra pulverem, ac de legile, sublampadarium aeneum puliri, ac portam resarciri.


Visitatio ecclesiam B.M.V. Spei

Deinde recto tramite accessit ad ecclesiam B.M.V. Spei, eamque visitando invenit decenter ornatam, varijs fidelium donarijs confertam, altare aptum pro sacrificio missa, planetas vero albam, et rubram non factam prout demandaverat in praecedenti visitatione; ideo mandavit fieri dictas planetas.


Visitation Ecclesia Assumptionis B.M.V. ta’ Bisbesia

Processit deinde ad ecclesiam Assumptionis B.M.V. ta’ Bisbesia, quam invenit aptam pro sacrificio missa, et fenestram quae est super januam vitris protectam, prout demandaverat in praecedenti visitatione.


Visitatio ecclesiam S.Pauli ta’ Mingibba

Pervenit postea ad ecclesiam S.Pauli ta’ Mingibba, quam visitavit, et eam invenit //7 carere de candelabris, et de omnibus necessarijs pro sacrificio missa; ideo mandavit provideri, et calicem profanavit cum ineptum suoque invenerit et insufficiens pro sacrifico missa.


Visitatio ecclesia Conceptionis B.M.V. tal Blat

Successive accessit ad ecclesiam ruralem sub titulo Conceptionis B.M.V. in regione tal Blat et cum invenit Iconam resarcitam prout demandaverat in praecedenti visitatione, aram vero et tegumentum non fuisse provisum, renovavit decretum de his adimplendis et in reliquis invenit Altare aptum pro sacrificio missa.


Visitatio ecclesiam Visitationis B.M.V. ta Dhip

Tandem accessit ad ecclesiam sub titulo Visitationis B.M.V. in regione ta Dhip, cuius Altare invenit aptum pro sacrificio missa et reversus est ad suam mansionem ad qui ascendum paulisper.


Die XXJV maij 1783


Illustrissimus et Reverendissimus Dominus Fr. Vincentius Labini e Dominis Magnae Crucis, Ord S.Joannis Hiemi Dei et Sanctae Sedis Apostolica gratia episcopus melitensis praeter alia decreta in decursu s. visitationis huius casalis Mustae emanata, sub poenis infris alijsque benevisis amplitudini suae Illustrissimi et Reverendissimi sequentia observari mandavit

  1. Ecclesiastici omnes constituti servitio huius ecclesia adscripti curent ut in omnibus //8 functionibus ecclesiasticis completario nempe in Sabato et Lauretanis Litanijs, missis, vesperis in festivis diebus de pracepto, missi agonia, votivis, et de requiem alijsque peragi solitis etiam in ecclesijs filialibus, et ruralibus, in omnibus praecessionibus sive generalibus, sive particularibus veste talari, superpelliceo, et bireto induti incedant. Contraventores sine causa legittima pro qualibet vice privatione distributionum mulctentur per hebdomadam immediate sequen. Punctator missarum --- Fallantias exigat, et Procuratoribus Lampadis pro servitio ecclesia tradat sciant tamen Punctator, et Procurator teneri ad restitutionem, si per damnatam corniventiam Fallantias huius modi remittant ultra poenas arbitrio dom., sua Illustrissima et Reverendissima infligendas. Hortatur tamen dominatio sua Illustrissima et Reverendissimi, ut cuncti choro addicti peritiam cantus Gregoriani a peritis addiscant, ut ea, qua par est, decentia concordi voce simul insipientes, et simul detinentes laudes deo persolvant.
  2. Organista si invineri suo pulsandi organum deerit pro una vice privetur medietate tum distributionis, tum emolumenti ex ipsius organi pulsatione provenientis, et medietate distributionis. Si vero in tota hebdomada deerit, privetur integra distributione illius hebdomada, et integro emolumento proveniente ex ipsius organi pulsatione. //9
  3. Ut ad sortem ad quam vocati sunt ecclesiastici magis incumbant sacris oridnibus mancipati ruralibus indecentibusque laboribus haud se occupent panis jam in Synodo inflictis plectendi alijsque arbitrarijs, imo monita sac canonum concilij praesertim calcedonensis sequendo Illustrissimus et Reverendissimus Dominus vetat ne sacerdotes bona a laicis conducant pana unciarum decem, aliamque arbitrariam iniungit ijs, qui temerario ausu contravenerint.
  4. Qua in pracedenti visitatione praescripserat de obligatione docendi Christianuam doctrinam cuicumque ecclesiastico, iterum Illustrissimus et Reverendissimus dominus praecipit, hortaturque. Monitos quisipe vult stricte se domino rationem reddituros, si Rudes, Parvulique hoc necessario alimento priventur. Parochum proinde pra viribus adjuvare curent omnes, et potissimum sequentes, pro die lune Rev Don Foelicem Mangion pro die Martis Rev D Carolum Agius, pro die Mercurij Rev D Carmelum Schembri, pro die Jovis Rev D Joannem Magri, et D. Paulum Farrugia pro die Veneris Rev D Salvatorem Azupard, et pro die Saturni Rev D Josephum Galea.
  5. Ante auroram quocumque die vetitum sit sacerdoti celebrare ad nonnam constitutionum Synodalium huius dioecesis. In Dominicis alijsque festivis diebus de praecepto. Nullus sacerdos ante missam aurora et expleta //10 catechesi quae sit in eadem missa celebret: Data vero hora et peracto ultimo campanarum signo si sacerdos destinatus non aderit, haud expectetur, sed antiquior sacerdos, et hoc nolentem alius sacerdotis major qui in sacrestia praesens erit absque cunctatione sacerdotalibus vestibus molutus missam aurora celebret et percisviat emolumenta assignata percipi solita a deputato sacerdote.
  6. In diebus festivis in ecclesijs filialibus in hac terra eiusque districtu, existentibus nulli sacerdotum liceat sacrum facere. Et ne cultus divinus minuatur et anima fidelium defunctorum ex defectu celebrationis missarum ex finclatorum prascriptarum detrismentum ullum patiantur dominatio sua Illustrissima et reverendissima praecipit ut per diem ante festum anticipate adimpleatur onus sacrificij missae a fundatoribus praescriptum in huiusmodi ecclesijs filialibus.
  7. In ecclesijs ruralibus diebus Dominicis, et festivis liceat sacrum facere sacerdos vero celebraturus, sacris indutus vestibus ante altare genuflexus alta voce eliciat actus Fidei, Spei, Charitatis, et Contritionis Populo replicante juxta formulam expressam recenter Typis a Dom.e sua Illustrissima et Reverendissima demndatam.
  8. Pratium jentaculi in ecclesia S.margharita in hac Parocia erecta convertatur in panem pauperibus distribuendum juxta fundatoris //11 voluntatem.
  9. In tridus majoris hebdomada sacra pixis cum sanctissimo eucharistia sacramento detineatur in sacristia jamrit (, amrit?) clausis in loco decenter ornato, accensa noctu diuque lampade. Quae sacristia non adhibeatur eo triduo pro sacris functionibus
  10. Qualibet feria quinta hora una post solis occasum ealpsa, pulsentur campana sonu festivo in memoriam Institutionis D. Eucharistia Sacramenti. Feria vero sexta hora tertia post meridiem lugubri sonitu pulsentur in memoriam Passionis Domini Nostri Jesu Christi. Fidelibus in utroque sonitu recitantibus quinquies Pater Noster, Ave Maria, et Gloria Patri elargitur Illustrissimus et Reverendissimus Dominus indulgentiam quadraginta dierum.
  11. Dum in choro decantantur vespere, sive missae, etiam pro sollemnitate altarium, aut iconam in particulari ecclesia existentium seper lampades accendantur, et detineantur accensa, prout quoque mandat, quod in altari majori accendantur quatuor candela, ultra alias candelas in altari in quo celebratur solemnitas. Et ne detrimentum abveniat lampadi ecclesia, mandat illustrissimus et Reverendissimus Dominus, ut a quolibet altari, sive ab eius administratore persolvantur quolibet anno scuta duo in proximo mense Julij de anticipato loco, tareni decem et octo persolvi solita, nisi administratores velint in se suscipere onus accensionis lampadis. //12
  12. In sacristia constuatur armarium cum divisionibus, quarum quolibet assignanda cuilibet administatori, sit clavi, et ssera particulari firmata, apud ipsos retinendato duo inibi construantur claves principales in exteriori huius armarij porta, quarum una semper panes Parochum sit, alia vero panes depositarium a Domine sua Illustrissima et Reverendissima eligendum existat liber itidem conficiatur, in eodem armario detineatur, et serventur pecunia ad altaria, quacumque loca pia et lampadem spectantes, et numquam apud Procuratores, et administratores existant capitalia vero apud depositarium Magna Curia Episcopalis deponentur depositarius huius capsam ad notare curet in libro diem et summam, quae depositatur in solijs, qua nomine altaris descripta reperiantur, vel inde sumatur.
  13. Ut Fidelis commodius possint Constentia Sacramento uti, Illustrissimus et Reverendissimus Dominus mandavit extraordinarios confessarios advocari a Parocho expensis prosvijs a dominica Palmarum usque ad Dominicam in albis, et in die tutulari, expensis Lampada quolibet biennio in ultimo triduo dum peraguntur exercitia spritualia fundata a _____ Bartolo. Lampadis quoque expensis diebus festivis Nativitatis circumcisionis et E;iphania. In die corporis Christi, et tertijs dominicis cuiuslibet mensis expensis confraternitatis Sanctisissimi Sacramenti. In festo inventionis //13 S. Crucis expensis Sodalitatis Agonizantium. In festo Sanctissimi Rosarij, et in singulis primis dominicis expensis Confratris Sanctissimi Rosarij. Expensis Sodalitatis Sancti Josephi in diebus festivis S. Josephi, et eiusdem Patrocinij, nec non Annunciationis B.M.V. ceram scuti unius a procuratori pauperum statim exigenda iniungit contraventoribus.
  14. Parochus infra mensem exhibeat in actis huius S. visitationis noctulam ecclesiarum Profanatarum cum eorum oneribus in Parechia, eiusque districtu existentibus.
  15. Sacristia, sive servienti ecclesia noctu, diuque detineat bene clausam januam turris campanaria, ad quam nulli pateat acessus, sub par’na(poena?) remotionis ab officio, alijsque Dom sua Illustrissima et Reverendissima arbitrarijs, etiam carcerationis.

Caetera decreta contenta in prima S. Generali Visitatione, Illustrissimus et Reverendissimus d confirmavit, et renovavit.


Eodem die


Illustrissimus et Reverendissimus D. Fr Vincentius Labini Episcopus Melitensis elegit, et nominavit in Procuratores infrascriptos, videlicet

  • In Procuratore Lampadis: Rev d Don Joannem Attard, et Joanne Baptistam Galea //14
  • In depositarium et Procuratore Pauperum: Rev d Don Foelicem Mangion
  • In Procuratore Confratris Sanctissimi Sacramenti: Joannem Galea et Joannem Baptistam Galea
  • In Procuratore Sodalitatis SS Viatici: Joannem Mariam Deguevara, et Joannem Azupardd
  • In Procuratore Confratris SS Rosarij: Thomam Dimech et Petrum Camilleri
  • In Procuratore Confratris B.M.V. Consolationis: Franciscum Azopard et Josephum Grima
  • In Procuratore Confratris S. Josephi: Joseph Deguevara, et Simeonem Borg
  • In Procuratore Capsa missarum et S. Josseph: Rev d Don Salvatorem Azupardi
  • In Procuratore Confratris Codis Jesu: Thomam Chetcuti et Eleazarum Chetcuti
  • In Procuratore Sodalitatis et Capsa missarum: Adorationis perpetua S.Alojsij Ghanzaga et S.Pacifici Martyr: RR.DDD. Foelicem Mangion exactorem, D.Salvatorem Azopardi collectorem, et Don Joannem Attard depositarium.
  • In Procuratore Sodalitatis, et capsae missarum animarum Purgatori: Rev DD Joannem Magri et Horatium Frendo
  • In Communerium: Rev d Don Carmelum Schembri
  • In Procuratore Iconis infantis Jesus Salvatorem Bonnici. //15
  • In Procuratore Iconis B.M.V. Gratiarum: Rev d Don Joseph Galea
  • In Procuratore Iconis B.M.V Dolorum: Joannem Mariam Chetcuti
  • In Procuratore Iconis B.M.V Luminis: Joseph Buhagiar
  • In Procuratore Altaris S. Paui: Joannem Mariam Camilleri
  • In Procuratore Altaris S. Rocchi: Rev d Don Joannem Magri
  • In Procuratore Iconis S.Ioannis Evangelista: Rev d Don Carolum Agius
  • In Procuratore Altaris S.Antonij Patavini: Rev d Don Joannem Attard
  • In Procuratore Altaris Annunciationis B.M.V. Joannem Mariam Deguevara
  • In Procuratore Sodalitatis Agonizantium, eiusque capsa: RR.DDD Carmelum Schembri, et D Franciscum Pullicino
  • In Procuratore Ecclesiae B.M.V. Spei: Joannem Mariam Muscat et Joseph Camilleri
  • In Procuratore Ecclesiae S. Leonardi: Rev d Don Joseph Mangion
  • In Procuratore Ecclesiae Assumptionis B.M.V.: Paulum Azupard
  • In Procuratore Ecclesiae visitationis B.M.V.: Salvatorem Camilleri
  • In Procuratore Ecclesiae Conceptionis B.M.V.: Jonammen Pisano
  • In Procuratore Ecclesiae S.Margherita: Paulum Azupard //16
  • In Procuratore Ecclesiae S.Antoni Patavini: Rev d Don Carmelum Schembri.